Utrum filius dei debeat dici mortuus.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod christus, vel filius dei, non debeat dici mortuus. Ea enim quae habent repugnantiam intellectuum ad filium dei, de eo non praedicantur. Sed cum dei filius sit vita, sicut dicitur joan. 14, mortuum esse habet repugnantiam intellectus cum ipso. Ergo non debet dici quod sit mortuus.
Praeterea, esse creatum convenit alicui, secundum quod est a deo; sed corrumpi, secundum quod est ex nihilo. Ergo magis pertinent ad defectum creaturae ea quae corruptionem important, quam nomen creaturae. Sed nomen creaturae non dicitur de christo, ut supra, dist. 11, dictum est.
Ergo multo minus potest dici quod sit mortuus.
Praeterea, filius dei est divina essentia. Sed non potest dici quod divina essentia sit mortua.
Ergo non debet dici, quod filius dei sit mortuus.
Praeterea, contradictoria non sunt vera de eodem. Sed de filio dei vere dicitur quod est immortalis, et per consequens non est mortuus.
Ergo non potest dici quod fuerit mortuus.
Praeterea, illud quod est partis, non praedicatur de toto. Sed mori est corporis, a quo anima separatur. Ergo videtur quod christus non possit dici mortuus.
Sed contra est quod dicitur in symbolo: crucifixus, mortuus, et sepultus.
Praeterea, nullus homo dicitur mortuus nisi ex eo quod anima ejus a corpore separata est.
Sed anima christi est a corpore separata. Ergo ipse est mortuus.
Praeterea, sicut supra dictum est, redemptio non potuit convenienter fieri nisi per mortem filii dei. Ergo si ipse non est mortuus, videtur quod non simus adhuc redempti; quod est haereticum.
Respondeo dicendum, quod sicut supra, dist. 11, quaest. 1, art. 4, dictum est, ea quae solum ad naturam pertinent, simpliciter et sine determinatione de christo dici possunt. Mors autem in nobis est secundum separationem animae a corpore, et passio est secundum laesionem corporis, vel etiam secundum immutationem animae, quae sunt partes humanae naturae: et ideo simpliciter concedendum est quod christus mortuus est et passus.
Ad primum ergo dicendum, quod non est ibi aliqua repugnantia intellectuum, quia mors, cum sit conditio naturae, refertur ad humanam; unde non opponitur divinae vitae.
Ad secundum dicendum, quod nomen creaturae non magis se habet ad naturam quam ad personam; et ideo non potest dici simpliciter ratione naturae, sicut supra dictum est; praecipue cum creatio respiciat esse, quod magis videtur pertinere ad suppositum quam ad naturam: et ideo quod magis vel minus ad defectum pertineat, non facit ad propositum.
Ad tertium dicendum, quod unio non est facta in natura, sed in persona; et ideo ea quae sunt naturae, possunt praedicari de persona, non autem de alia natura.
Ad quartum dicendum, quod haec est simpliciter vera, filius dei, vel christus est immortalis; et similiter, filius dei est mortuus: quia ea quae sunt utriusque naturae, possunt affirmari de persona.
Sed tamen haec, christus non est mortuus, est vera secundum quid, et falsa simpliciter: quia ad veritatem affirmativae sufficit quod secundum aliquam naturam conveniat quod de persona dicitur, sed ad veritatem negativae oportet quod secundum neutram conveniat; unde haec est falsa simpliciter, christus non est animal, et vera secundum quid, scilicet secundum divinam. Non est autem inconveniens quod unum contradictoriorum dicatur de aliquo simpliciter, et alterum secundum quid.
Ad quintum dicendum, quod ea quae sunt partis tantum, et parti nata convenire, dicuntur de toto ratione partis; sicut homo dicitur Crispus propter capillos: et ita mors, quae est conditio corporis, de persona potest praedicari. Tamen sciendum est, quod sicut generari est compositi, ita et corrumpi; quamvis subjectum generationis et corruptionis sit materia.