Ad quartum sic proceditur. Videtur quod argumentum sumptum ex visibili apparitione non fuit conveniens. Quia ad veritatem resurrectionis exigitur quod sit verum corpus humanum quod resurgit. Sed Angeli, qui non habent vera corpora humana, apparuerunt multis in veteri testamento.
Ergo per apparitionem visibilem non ostenditur veritas resurrectionis.
Praeterea, omne corpus videtur secundum formam quam habet. Sed forma corporis christi est forma gloriosa. Si ergo apparuit eis, in forma gloriosa ipsum viderunt. Sed claritas gloriosi corporis non est proportionata oculo non glorificato, cum sit major claritate solis. Ergo christus a discipulis videri non potuit.
Praeterea, discipuli euntes in emaus, viderunt eum in effigie peregrini. Aut ergo illa effigies inerat ei secundum veritatem, aut erat tantum in oculis videntium. Si erat in corpore christi, cum in eo esset effigies propria, tunc duae effigies erant simul in uno corpore, quod est impossibile.
Si autem erat tantum in oculis videntium, ergo erat praestigiosa apparitio. Sed ea quae praestigiose apparent, non demonstrant veritatem rei. Ergo per hoc non poterat demonstrari veritas resurrectionis.
Sed contra, inter omnes sensus majorem certitudinem facit visus, ut dicitur in 1 metaph..
Sed apostoli, qui erant testes resurrectionis, debebant habere certissimam fidem de resurrectione.
Ergo debuit eis fieri argumentum ex visu.
Praeterea, hoc patet per id quod dicitur 1 joan., 1, 3: quod vidimus et audivimus annuntiamus vobis.