Ulterius. Videtur quod non debuerit per cicatrices suam resurrectionem probare. Quia per suam resurrectionem christus nostram demonstravit.
Sed a resurgentibus omnis corruptio removebitur.
Cum igitur cicatrix sit quaedam corruptio, videtur quod christus per cicatrices suam resurrectionem probare non debuit.
Praeterea, status resurgentium est status immutabilis.
Ergo christus in seipso non debuit demonstrare nisi quod semper in se futurum erat.
Sed cicatrices non semper in christo debebant remanere: quia dicit Damascenus, quod tantum secundum dispensationem in christo fuerunt. Ergo cicatrices ostendere non debuit.
Praeterea, Hieronymus dicit ad Marcellam, quod non meretur tangere christum qui resurrectionem ejus non credit; propter quod dictum est Magdalenae, joan. 20, 17: noli me tangere. Sed thomas resurrectionem non credebat. Ergo christus cicatrices vulnerum ei palpabiles exhibere non debuit.
Sed contra, leo Papa: quis dubitet a mortuis rediisse salvatorem, cujus praesentiam agnovit oculus, attrectavit manus, digitus perscrutatus est? ergo cum omnem dubitationem suae resurrectionis auferre debuerit, videtur quod cicatrices digito perscrutandas praebere debuit.
Praeterea, decet victorem insignia suae victoriae et habere et ostendere. Sed, sicut dicit Augustinus in Lib. De civitate dei, cicatrices vulnerum christi fuerunt victoriae suae indicia. Ergo decuit ut eas haberet, et ostenderet.