Ad tertiam quaestionem dicendum, quod cicatrices signa erant mortis christi: unde secundum hoc accidens ostendebatur quod ille idem qui mortuus fuerat resurrexit.
Ad primum ergo dicendum, quod secundum Augustinum, 22 de CIV. Dei, hujusmodi cicatrices vulnerum remanent in victoribus, et in christo remanserunt ad decorem quasi insignia victoriae suae, et non quod aliqua corruptio vel defectus ex istis cicatricibus in eis sit.
Unde etsi aliquibus sanctis sunt amputata aliqua membra, non oportet quod sine illis resurgant, sed quod in loco incisionis aliquod vestigium ad decorem gloriae remaneat.
Ad secundum dicendum, quod cicatrices istae, ut probabilius videtur, semper in corpore christi remanebunt ad decorem. Quod autem dicuntur dispensative assumptae, hoc est, non quia ad tempus assumptae sunt, sed quia non est de necessitate materiae quod in christo remaneant, sicut in nobis accidit, sed propter aliquem finem: in omnibus quidem victoribus propter decorem, in christo autem propter hoc et propter alia quatuor. Primo ut veritatem resurrectionis astrueret; secundo ut eas patris ejus aspectui praesentaret, pro nobis implorans; tertio ut nobis suae misericordiae et caritatis monstraret indicia; quarto ut in judicio per eas impiis ostenderet quam juste damnentur.
Ad tertium dicendum, quod thomas ad solum aspectum vulnerum credidit; unde dictum est ei, joan. 20, 29: quia vidisti me, credidisti. Sed tamen tetigit eum, ut a nobis omnem dubitationem excluderet: quia testis erat futurae resurrectionis; unde leo Papa dicit: suffecerat ad fidem propriam quod viderat; sed nobis operatus est, ut tangeret quod videbat. Gloriosa autem Magdalena non eligebatur ut testis resurrectionis in populis: quia non decet mulierem docere in ecclesia, 1 corinth. 14, et ideo non est permissa tangere.