Postquam determinavit magister de his quae pertinent ad mortem christi, scilicet secundum quam rationem dicatur mortuus, hic determinat ea quae consequuntur ad mortem christi. Dividitur autem in duas partes: in prima determinat de morte christi per comparationem ad ejus humanitatem absolute; secundo per comparationem ad locum; ibi: hic quaeritur si christus in morte alicubi erat homo.
Circa primum tria facit: primo movet quaestionem, utrum christus in triduo fuerit homo; secundo ponit aliorum opinionem, ibi: quod non videtur quibusdam; tertio ponit opinionem suam, ibi: quibus respondemus.
Hic quaeritur, si christus in morte alicubi erat homo. Hic inquirit de morte per comparationem ad locum in quo erat; et duo facit: primo ostendit quod erat secundum humanitatem in sepulcro et in inferno, et secundum divinitatem ubique. Secundo inquirit, utrum de illo homine possit praedicari esse ubique, ibi: solet etiam quaeri, si congruenter dici possit filius hominis... Ubique esse. Circa primum duo facit: primo ostendit quod christus erat in diversis locis secundum diversa; secundo inquirit, utrum fuerit in illis locis totus, ibi: et utique totus eodem tempore erat in inferno, in caelo totus, ubique totus.
Hic est triplex quaestio. Prima de morte christi per comparationem ad ejus humanitatem. Secunda de descensu ad inferos. Tertia de ascensione ejus in caelum.
Circa primum quaeruntur duo: 1 utrum christus in illo triduo mortis fuerit homo; 2 utrum fuerit ubique homo tunc, vel etiam ante, vel nunc.