Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod christus, ut nos ab omnibus defectibus liberaret, in se nostros defectus qui universaliter omnium erant, et in defectum gratiae non vergebant, accipere voluit. Hoc autem erat omnibus hominibus commune ante passionem christi quod pro debito originalis peccati ad infernum descendebant. Sed in nomine inferni duo importantur, scilicet locus, et poena vel damni, vel sensus, scilicet afflictiva. Poena autem damni, scilicet carentia divinae visionis, vergebat in defectum gratiae, quia scilicet non poterat in eis esse gratia consummata, scilicet gloria. Similiter etiam poena sensus post hanc vitam non est satisfactoria, quia illi non sunt in statu merendi; sed est vel purgativa vel damnativa. Purgatio autem debetur alicui impuritati et damnatio debetur peccato mortali; unde etiam poena sensus post hanc vitam in defectum gratiae vergit. Et ideo christo fuit competens in infernum descendere, secundum quod infernus importat locum, non autem secundum quod importat poenam.
Ad primum ergo dicendum, quod nomen inferni secundum quod importat locum, non sonat in malum tantum, et sic potest competere christo: secundum autem quod importat poenam damni vel sensus, sic christo competere non potest, quia sic sonat etiam in malum culpae. Vel dicendum, quod descendere ad infernum, quasi sub potestate infernalium deduci, in malum sonat; sed descendere in infernum ad expoliandum ipsum per modum domini, sonat in maximam dignitatem; et sic christo competit.
Ad secundum dicendum, quod per passionem ejus solutum erat pretium, unde amotum erat impedimentum quo sancti prohibebantur a visione dei, et ideo statim deum viderunt; sed tamen oportuit quod in infernum localiter descenderet quantum ad liberationem eorum a loco poenali, et iterum ut in se omnes defectus acciperet.
Ad tertium dicendum, quod secundum quod nomen inferni importat poenam sensus vel damni, sic christus non dicitur in infernum descendisse; sed secundum quod tantum locum nominat.