Ad secundum sic proceditur. Videtur quod motus ascensionis fuerit violentus. Act. 1: elevatis manibus ferebatur in caelum. Sed latio, ut dicitur 7 physic., est species motus violenti.
Ergo ascensio sua fuit violentus motus.
Praeterea, in corpore suo, cum esset solidum, dominabatur terra. Sed omne tale naturaliter movetur deorsum, et per violentiam sursum. Ergo illa ascensio erat violenta.
Praeterea, omnis motus naturalis causatur ex motu caeli. Sed caelum non habebat aliquam causalitatem supra corpus christi. Ergo motus ille non erat naturalis.
Praeterea, omnis motus qui est in locum peregrinum mobili, est motus innaturalis. Sed ascensio christi fuit hujusmodi: quia dicit Gregorius, super illud: homo quidam peregre proficiscens: caro ad peregrinandum ducitur, dum per redemptorem in caelo collocatur. Ergo illa ascensio fuit motus violentus.
Sed contra, omnis motus violentus inducit lassitudinem.
Sed ascensio christi non fuit talis. Ergo non fuit motus violentus.
Praeterea, nullus motus violentus est propria virtute mobilis. Sed christus propria virtute ascendit, ut patet Isai. 63, 1: gradiens in multitudine fortitudinis suae. Ergo ascensio ejus non fuit motus violentus.