Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod terminus ascensionis christi est et locus et dignitas, non quam tunc de novo acceperit, sed quae tunc innotuit. Secundum autem quod terminus est locus, sic est exaltatus usque ad supremum locorum corporalium; non quod non possit inde moveri, sed secundum congruentiam debetur sibi altissimus locus etiam ubicumque sit; sed ad id quod sibi secundum congruentiam debetur, tunc fuit actu exaltatus.
Ad primum ergo dicendum, quod non dicitur ascendisse super caelos quia extra caelum empyreum sit, sed quia in altissimam partem caeli empyrei ascendit.
Ad secundum dicendum, quod quamvis de natura corporis non sit quod possit esse in eodem loco cum alio corpore, tamen potest hoc deus facere per miraculum; sicut etiam fecit corpus christi de clauso virginali utero exire, ut dicit Gregorius.
Ad tertium dicendum, quod quamvis natura corporalis sit citra naturam spiritus, tamen natura corporis christi transcendit omnes spiritus, inquantum est divinitati unita, quae est major et dignior unio quam ea quae est per fruitionem: et ideo altior locus debetur corpori christi quam etiam ipsis spiritibus creatis. Unde Glossa Hebr. 7, super illud: excelsior caelis factus est, dicit: idest omni rationali creatura.