Ad tertium sic proceditur. Videtur quod virtutes non sint habitus, sed potentiae. Nulla enim res habet esse per habitum, sed per potentiam naturalem.
Sed omnes res habent virtutem essendi vel semper, vel determinato tempore, ut dicitur in 1 cael. Et mun.. Ergo virtus non est habitus.
Praeterea, eadem est proportio potentiarum animae ad suos actus, et potentiarum naturalium ad suos: quia utrobique potentia est principium actus. Sed ipsae potentiae naturales virtutes dicuntur.
Ergo et virtutes sunt ipsae potentiae.
Praeterea, nomen virtutis a VI sumitur. Sed potentiae animae dicuntur vires. Ergo ipsaemet sunt virtutes.
Sed contra, ex virtutibus laudamur, non tamen ex potentiis; non enim laudatur quis quod potest ab ira abstinere, sed quod moderate abstineat. Ergo virtutes non sunt potentiae.
Praeterea, potentiae sunt a natura, et omnibus communes; quod de virtutibus non contingit. Ergo, etc..