Ulterius. Videtur quod virtutes theologicae non debeant distingui ab utrisque. Ad ea enim ad quae potentia est naturaliter determinata, non indiget aliquo habitu superinducto. Sed cognitio dei omnibus naturaliter est inserta, ut dicit Damascenus; et similiter desiderium summi boni, ut dicit boetius 4 de consolat..
Ergo non indigemus aliquibus virtutibus quae deum habeant pro objecto, quod dicitur ad virtutes theologicas pertinere.
Praeterea, sicut nos ponimus fruitionem divinam finem omnium actuum humanorum, ita philosophi posuerunt felicitatem. Sed ipsi non posuerunt aliquas virtutes quae haberent felicitatem pro objecto. Ergo nec nos indigemus aliquibus virtutibus quae deum habeant pro objecto.
Praeterea, ad eumdem habitum pertinet cognoscere principia, et quae ex principiis cognoscuntur.
Sed finis est principium in operabilibus, ut dicit philosophus in 7 ethic., et 2 physic.. Ergo virtutes theologicae quae habent finem pro objecto, non debent distingui a cardinalibus, quae dirigunt nos in his quae sunt ad finem.
Praeterea, perfectiones perfectibilibus proportionantur.
Sed in nobis non est aliqua potentia perfectibilis per virtutem humanam nisi rationale per essentiam, quod perficitur virtute intellectuali, et rationale per participationem, quod perficitur virtute morali. Ergo nec potest esse aliud genus virtutum praeter duo praedicta genera.
Sed contra est quod apostolus, 1 corinth., 13, ponit has virtutes, fidem, spem et caritatem, quae nec sunt intellectuales nec morales, ut patet discurrendo per singulas virtutes quae a sanctis et philosophis numerantur. Ergo oportet ponere tertium genus virtutum quae theologicae dicuntur.
Praeterea, magis distat deus a creaturis quam quaevis creaturae ab invicem. Sed diversitas aliquarum creaturarum requirit diversitatem habituum.
Ergo virtutes quae habent deum pro objecto, ab aliis distinguuntur.