Utrum virtutes theologicae sint tantum tres.
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod sint plures virtutes theologicae quam tres. Quia virtus theologica, ut dictum est, habet deum pro objecto.
Sed timor dei habet deum pro objecto. Ergo est virtus theologica.
Praeterea, sapientia est de divinis, scientia autem de creaturis. Ergo sapientia etiam est virtus theologica.
Praeterea, latria colit deum. Sed colere deum habet deum pro objecto. Ergo latria est virtus
Praeterea, fides habet deum pro objecto, inquantum est prima veritas; spes vero, inquantum est summa largitas vel majestas; caritas autem, inquantum est summa bonitas. Cum ergo sint plura attributa in deo, videtur quod sint etiam plures virtutes theologicae.
Sed contra, videtur quod sint tantum duae.
Quia ad operationem finis non praeexigitur nisi cognitio finis, quod facit fides; et desiderium finis, quod facit caritas. Ergo videtur quod sint tantum duae virtutes theologicae.
Item, videtur quod sola una. Quia sola caritas deum attingit. Sed omnis virtus attingit suum objectum. Ergo sola caritas habet deum pro objecto, et ita sola debet dici virtus theologica.
Item, videtur quod tres; per hoc quod dicitur 1 corinth. 13, 13: nunc autem manent fides, spes, caritas, tria haec.
Praeterea, per virtutes theologicas conformamur trinitati. Ergo debent esse tres.
Respondeo dicendum, quod, sicut dictum est, virtutes theologicae faciunt in nobis inclinationem in finem, scilicet in deum. In omni autem agente propter finem, quod agit per voluntatem, duo praeexiguntur quae circa finem habet, antequam ad finem operetur; scilicet cognitio finis, et intentio perveniendi ad finem. Ad hoc autem quod finem intendat, duo requiruntur; scilicet possibilitas finis, quia nihil movetur ad impossibile; et bonitas ejus, quia intentio non est nisi boni; et ideo requiritur fides, quae facit finem cognitum, et spes, secundum quam inest fiducia de consecutione finis ultimi, quasi de re possibili sibi; et caritas, per quam finis reputatur bonum ipsi intendenti, inquantum facit quod homo afficiatur ad finem; alias nunquam tenderet in ipsum.
Ad primum ergo dicendum, quod timor non dicit motum in deum, sed magis fugam ab ipso, inquantum homo ex ipsius majestatis consideratione per reverentiam resilit in propriam parvitatem: et ideo non dicit aliquid quod praeexigatur ad motum in finem.
Ad secundum dicendum, quod sapientia est de divinis in statu viae per rationem creaturarum ex quibus creatorem cognoscimus; unde non est circa deum secundum id quod in seipso est ut finis supra posse naturae elevatus, sicut fides.
Ad tertium dicendum, quod latria non habet deum pro objecto, sed id quod deo exhibet tamquam debitum deo: deum autem habet pro fine proximo; unde non est virtus theologica, sed cardinalis.
Ad quartum dicendum, quod virtutes theologicae non distinguuntur penes attributa divina, sed penes ea quae exiguntur in eo qui operatur propter finem, antequam propter finem operetur.
Ad quintum dicendum, quod cognitio et affectio finis non sufficiunt ad hoc quod homo incipiat operari propter finem, nisi habeat fiduciam de consecutione finis: quia alias nunquam inciperet operari; et praecipue quando finis est elevatus supra naturam operantis.
Ad sextum dicendum, quod caritas conjungit quodammodo realiter deo, et sic attingit ipsum realiter; quod non facit fides et spes. Nec hoc requiritur ad operationem quae est circa deum, sed quod operans uniatur ei quasi objecto operationis, sicut visus visibili etiam distanti.