Ad quartum sic proceditur. Videtur quod fides nullo modo sit virtus. Nulla enim virtus praeter intellectualem habet verum pro objecto, nec est habitus cognitivus, sed operativus. Sed fides est habitus cognitivus, et habet verum pro objecto.
Ergo cum non sit virtus intellectualis, videtur quod nullo modo possit dici virtus.
Praeterea, credere videtur univoce dici, secundum quod dicimur aliis credere. Sed fides aliorum non est virtus. Ergo nec fides articulorum.
Praeterea, omne quod est contra rationem, est vituperabile: quia malum hominis est contra rationem esse, ut dicit dionysius.
Sed fides cum faciat abnegare rationem, videtur contra rationem esse. Ergo credere est vituperabile; ergo fides non est virtus.
Praeterea, sicut per fidem cognoscimus ea quae sunt supra rationem, ita et per prophetiam.
Sed prophetia non dicitur virtus. Ergo nec fides.
Praeterea, in deo dicuntur esse virtutes exemplares.
Sed fides non habet exemplar in deo.
Ergo fides non est virtus.
Sed contra, nihil justificat nisi virtus. Sed fides justificat; Rom. 5, 1: justificati ergo ex fide.
Ergo fides est virtus.
Praeterea, vita spiritualis est per virtutem. Est autem vita spiritualis per fidem, ut dicitur Rom. 1 et 2. Ergo fides est virtus.
Praeterea, per virtutes efficimur filii dei. Hoc autem fit per fidem; joan. 1, 12: dedit eis potestatem filios dei fieri, his qui credunt in nomine ejus. Ergo fides est virtus.