Ad secundum sic proceditur. Videtur quod fides sit de visis; 1 corinth. 13, 12: videmus nunc per speculum in aenigmate; et loquitur ibi de fide; ideo fides est visio. Ergo credita sunt visa.
Praeterea, lumen fidei se habet ad articulos sicut lumen naturale ad principia naturaliter cognita.
Sed lumen naturale facit videre principia per se nota. Ergo et lumen fidei facit videre articulos.
Praeterea, intelligere, videre est. Sed oportet eum qui audit intelligere quae dicuntur, ad hoc quod credat. Ergo fides, quae ex auditu est, de visis est.
Praeterea, prophetia visionis causa est. Sed fides et prophetia in idem concurrunt, ut supra dictum est. Ergo fides de visis est.
Praeterea, id quod est materiale in objecto fidei, est res creata, ut dictum est. Sed res illa creata visui humano subjacet etiam sensibili, sicut passio. Ergo cum fides sit de toto objecto suo, fides de visis erit.
Sed contra, Hebr. 11, 1: fides est argumentum non apparentium. Ergo non est de visis.
Praeterea, deum nemo vidit unquam; joan. 1, 18. Sed fides proprie est de deo. Ergo fides est de non visis.
Praeterea, fides gignit spem: Glossa Matth. 1. Sed spes est de non visis, Roman. 8. Ergo et fides.