Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non sit necessarium quod homo credat aliquid cujus non habet scientiam neque visionem, super naturalem rationem existens. Nulli enim rei perfecte providetur, nisi sibi conferantur ea per quae potest in finem suum devenire. Sed humanae naturae in sua creatione sufficienter divina providentia providit. Ergo ei tribuit ea per quae possit in finem suum tendere; et ita videtur quod ratio naturalis sufficienter hominem in finem ordinet; et ita non oportet quod aliqua supra rationem credat.
Praeterea, ultimus finis nostrae vitae est deus, inquantum est summum bonum. Sed aliquid esse summum bonum, est probatum per rationem naturalem. Ergo non oportuit aliquid aliud credere supra rationem naturalem ad ordinationem hominis in finem.
Praeterea, sapientia divina in infinitum nostram rationem excedit. Ergo infinita sunt in sapientia dei quae nostram rationem excedunt. Sed non de omnibus illis possumus habere cognitionem.
Ergo pari ratione nec de aliquibus quae supra rationem sunt: quia de similibus est idem judicium.
Sed contra, ubi est altior vita, debet esse altior operatio vitae. Sed vita gratiae est altior quam vita naturae. Ergo et cognitio gratiae debet excedere cognitionem naturae, cum cognitio sit operatio vitae.
Praeterea, fides est substantia sperandarum rerum, Hebr. 11, 1. Sed ea quae speramus, sunt supra rationem: quia oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit quae praeparavit deus iis qui diligunt illum; 1 corinth. 2, 9. Ergo et fides debet esse de his quae sunt supra rationem.