Ad secundum sic proceditur. Videtur quod per successionem temporum fides non profecerit quantum ad ea quae explicite sunt credenda. Fides enim, ut dicitur in littera, caritati proportionatur.
Sed caritas est eadem et aequalis per omnia tempora.
Ergo et fides.
Praeterea, quod in scientiis crevit humana cognitio, hoc est propter imperfectionem eorum qui primitus artes adinvenerunt imperfecte, ut dicitur in 2 elench.. Sed fidei doctrina non habet principium ab inventione humana, sed ab inspiratione dei, in quo non cadit aliqua imperfectio.
Ergo non debuit per incrementa temporum proficere.
Praeterea, fides quantum ad substantiam semper eadem manet. Si ergo cognitio fidei secundum diversa tempora proficit, oportet quod in primo tempore habeatur, saltem implicite tantum, quod in sequenti etiam explicite cognoscitur. Sed minorum est habere fidem in cognitione majorum. Ergo quandocumque fides fuit implicita alicujus articuli in aliquo homine, fuit ejusdem articuli fides explicita in aliquo alio homine. Hoc autem secundum omne tempus convenit, quod aliqui articuli a quibusdam implicite, et ab aliquibus explicite cognoscantur.
Ergo fides non crevit per successionem temporum.
Praeterea, articulus est indivisibilis veritas.
Sed quod est indivisibile, non potest ulterius distingui.
Ergo cum semper fuerit fides contenta sub aliquibus articulis, videtur quod non potuerit magis distingui, ut articuli explicite cognoscerentur.
Praeterea, per hoc videtur quod etiam modo eadem ratione possent articuli multiplicari per successionem temporum; quod falsum esse videtur.
Sed contra, Exod. 6, 2, dominus dixit ad Moysem: ego sum deus Abraham, deus Isaac, et deus Jacob; et nomen meum Adonai non manifestavi eis.
Ergo Moysi fuit aliquid revelatum de deo quod patribus revelatum non fuerat. Similiter etiam David dicit, psalm. 118, 10: super senes intellexi; et Petrus suo tempore completum asserit, Act. 11, 17, quod dicitur joelis 2: effundam de spiritu meo.
Praeterea, Gregorius dicit, quod per successiones temporum crevit divinae cognitionis augmentum.