Ad quartam quaestionem dicendum, quod per missiones divinarum personarum in nos, homo in finem ultimum ducitur non solum post peccatum, sed etiam ante peccatum; et ideo explicita cognitio de trinitate fuit necessaria non solum post peccatum, sed etiam ante peccatum. Non tamen eodem modo ante adventum christi et post: quia ante adventum soli majores de hoc fidem explicitam habuerunt: post incarnationem vero omnes fidem explicitam de tribus personis habere tenentur, sicut et de mysterio incarnationis, quod cognosci non potest, nisi cognoscatur personarum distinctio: et quia sacramenta salutis cum invocatione trinitatis conferuntur.
Ad primum ergo dicendum, quod apostolus posuit illa quae oportuit credi explicite a quolibet homine in quocumque statu: hoc autem non fuit cognitio trinitatis.
Ad secundum dicendum, quod ad dirigendum in finem non solum oportet cognoscere finem, sed etiam ea sine quibus in finem iri non potest; et ideo oportuit habere cognitionem explicitam de fide trinitatis, quia sine earum missione in finem beatitudinis veniri non potest.
Ad tertium dicendum, quod quia non erat necessarium ut explicite omnes cognoscerent, ideo non fuit positum mysterium trinitatis manifeste in veteri testamento, sed velate ut sapientes capere possent.
Sicut in ecclesia aliqui sunt minus capaces.
Contra. Modo non sufficit ad salutem ut etiam explicite mysterium incarnationis credatur. Dicendum, quod est similitudo non quantum ad omnia, sed quantum ad quaedam de articulis: quia nesciunt eos distinguere, quamvis explicite cognoscant illud quod in articulis continetur. Tenentur autem explicite articulos scire de quibus ecclesia solemnizat, et facit continuam mentionem, sicut de trinitate.
Credunt hoc quod ignorant. Hoc est contra illud quod superius dictum est, quod fides non est de ignotis. Dicendum, quod sicut implicite creditur, ita et implicite cognoscitur. Dicitur autem ignorari quod nescitur explicite.
Solet etiam quaeri de fide Cornelii. Sciendum, quod Cornelius habebat fidem explicitam de mysterio incarnationis, quamvis suffecisset ei ad salutem, etiamsi de hoc fidem implicitam habuisset: sed non habebat fidem distinctam de tempore incarnationis; et ideo, quia hoc jam incipiebat esse necessarium ad salutem, missus fuit Petrus ad eum instruendum.
Illud etiam non est praetermittendum, quod fides, spes, caritas, et operatio secundum aliquid aequalia sunt in praesenti. De hac aequalitate habituum, et operatione dicitur infra, distinct. 36. Hic tamen sciendum est quod operationem hic videtur nominare virtutes regulantes in opere exteriori, sicut sunt virtutes cardinales, quae etiam habent actus interiores, secundum quas oportet istam aequalitatem attendi. Vel si loquitur de operibus exterioribus, attendenda est aequalitas quantum ad formationem operis magis quam secundum quantitatem actus: quia interdum aliquis ex majori caritate facit opera ex suo genere minora quam alius majora.
Non ideo post fidem et spem ponitur, quod ex eis oriatur. Contra, Matth. 1, 2: Abraham genuit Isaac, Isaac Jacob; idest, fides spem, spes caritatem.
Dicendum, quod intelligitur quantum ad actus non quantum ad habitus.
Non quod fides et spes causa vel tempore praecedant.
Contra. Aliquis habet fidem qui non habet caritatem, sicut qui ficte accedit ad baptismum fidem tantum habens. Dicendum, quod loquitur de fide et spe secundum quod est virtus.