Ad tertium sic proceditur. Videtur quod spes non sit virtus distincta ab aliis virtutibus theologicis.
Virtutes enim distinguuntur per actus et objecta.
Sed spes est expectatio futurae beatitudinis, quae est etiam objectum omnium virtutum theologicarum.
Ergo spes non distinguitur ab aliis virtutibus theologicis.
Praeterea, virtutes theologicae ordinant nos immediate ad deum. Sed aliquis sufficienter ordinatur per hoc quod cognoscit eum, et amat ipsum: quod facit fides et caritas. Ergo spes non distinguitur ab utraque.
Praeterea, expectare est actus spei. Sed expectare pertinet ad fidem: quia in symbolo dicitur: expecto resurrectionem mortuorum. Ergo spes non differt a fide.
Praeterea, videtur quod nec a caritate. Quia spei est tendere in deum, quod est proprium caritatis.
Ergo spes non differt a fide, et caritate.
Sed contra, 1 corinth. 13, spes connumeratur aliis duabus. Ergo differt ab eis.
Praeterea, spes in voluntate dicitur ad similitudinem spei quae est in irascibili, ut prius dictum est. Sed spes quae est passio irascibilis, differt a cognitione quae est fidei, et amore qui est caritatis. Ergo spes quae est in voluntate, differt a fide et caritate.