Ulterius. Videtur quod habentes caritatem perfectam teneantur ad omnia quae sunt perfectionis.
Quia, sicut dicit Gregorius, cum crescunt dona, rationes etiam crescunt donorum; et Luc. 10, 1, dicitur: cui plus committitur, plus ab eo exigitur. Sed ei qui habet perfectam caritatem, plus committitur. Ergo et plus tenetur secundum exigentiam doni accepti; et ita videtur quod teneatur ad ea quae perfectionis sunt.
Praeterea, sicut se habet imperfectus ad communia, ita se habet perfectus ad ea quae perfectionis sunt. Sed imperfectus tenetur ad communia.
Ergo et perfectus ad ea quae perfectionis sunt.
Praeterea, apostolus tenebatur ad evangelizandum (quia dicit 1 corinth. 9, 16: si non evangelizavero, vae mihi est; necessitas enim mihi incumbit), quod est perfectionis; non nisi quia habebat perfectam caritatem. Ergo illi qui habent perfectam caritatem, tenentur ad ea quae perfectionis sunt.
Sed contra, quanto aliquis plus habet de caritate, plus habet de libertate: quia ubi spiritus domini, ibi libertas; 2 corinth. 3, 17. Sed perfectam caritatem habens, potissime habet libertatem.
Ergo minus habet de obligatione. Ergo obligatus est ad minora quam alii.
Praeterea, perfectionis est lingua non offendere et peccata venialia vitare. Sed hoc nullus facit, nec etiam apostoli. Ergo perfecti non obligantur ad ea quae perfectionis sunt.