Utrum diligere proximum sit magis meritorium quam diligere deum.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod diligere proximum sit magis meritorium quam diligere deum. Naturalibus enim non meremur. Sed diligere deum est naturale: quia amor summi boni omnibus naturaliter inest, ut dicit dionysius.
Ergo diligere deum est minus meritorium quam diligere proximum, quod non est adeo naturale.
Praeterea, illud quod est fructuosius, videtur esse magis meritorium. Sed ea quae pertinent ad vitam activam, sunt magis laboriosa et fructuosa quam ea quae pertinent ad contemplativam. Ergo sunt magis meritoria. Sed dilectio proximi pertinet ad vitam activam, dilectio autem dei ad contemplativam.
Ergo est magis meritorium proximum diligere quam diligere deum.
Praeterea, sicut diligere inimicum ponitur in ultimo gradu, ita diligere deum ponitur in primo gradu caritatis. Sed diligere inimicum est magis meritorium quam diligere amicum. Ergo eadem ratione diligere proximum quam diligere deum.
Praeterea, illud quod praesupponit aliud et non convertitur, videtur esse perfectius. Sed dilectio proximi praesupponit dilectionem dei, quia est ratio diligendi proximum. Ergo dilectio proximi est magis meritoria quam dilectio dei.
Praeterea, actus in quo exigitur major conatus, oportet quod sit magis meritorius. Sed major conatus exigitur ad diligendum inimicum quam ad diligendum deum. Ergo dilectio proximi, ad minus quantum ad dilectionem inimicorum, est magis meritoria quam dilectio dei.
Sed contra, propter quod unumquodque tale, et illud magis. Sed dilectio proximi non est meritoria nisi inquantum ordinatur ad deum actu vel habitu.
Ergo dilectio dei est magis meritoria.
Praeterea, quanto caritas est magis intensa, magis erit meritoria. Sed intensius diligit caritas deum quam proximum. Ergo in hoc magis meretur.
Praeterea, quaelibet virtus efficacius operatur circa objectum suum, quanto est sibi magis proprium, et per se. Sed objectum per se caritatis est deus, proximus autem non nisi consequenter; sicut magnitudo visus consequenter, color per se. Ergo cum mereri sit effectus caritatis, videtur quod sicut visus melius cognoscit colorem quam magnitudinem (quia circa colorem non decipitur, sicut circa magnitudinem); ita caritas magis mereatur in dilectione dei quam in dilectione proximi.
Praeterea, quod est difficilius, videtur esse magis meritorium. Sed diligere deum videtur difficilius quam diligere proximum; dicitur enim 1 joan. 4, 20: qui proximum quem videt, non diligit; deum quem non videt, quomodo potest diligere? ergo dilectio dei est magis meritoria quam dilectio proximi.
Respondeo dicendum, quod dilectio dei est causa et ratio dilectionis proximi; unde dilectio dei includitur virtute in dilectione proximi sicut causa in effectu, et dilectio proximi includitur in dilectione dei sicut effectus in causa potestate. Nihilominus tamen alius est motus dilectionis qui terminatur in proximum et qui sistit in deo, sicut alius actus est quo considerantur principia et conclusiones, quamvis praedicto modo mutuo se includant. Comparando ergo hos duos motus ex duabus partibus, ut supra dictum est, invenimus dilectionem dei potiorem quam dilectionem proximi, scilicet et quantum ad objectum, quod est competentius dilectioni, et quantum ad voluntatem, quae intensius et promptius afficitur in deum quam in proximum; et ideo motus dilectionis in deum est melior et magis meritorius quam motus dilectionis in proximum, nisi dilectio proximi procedat ex majore dilectione dei, quam sit dilectio quae fertur in deum immediate in aliquo actu: quod quidem aliquando contingit, sed non semper: quia minima dilectio caritatis in deum sufficit ut extendat affectum in proximum.
Ad primum ergo dicendum, quod illa quae sunt pure naturalia, non sunt meritoria; sed illa quae procedunt ex natura perfecta caritate et gratia, sunt meritoria, nec natura rationem meriti diminuit, ut dictum est.
Ad secundum dicendum, quod supposito quod actus activae vitae sit magis meritorius quam actus contemplativae, quod forte non est verum, ut infra, dist. 35, quaest. 1, art. 4, quaestiunc. 2, dicetur, non oportet quod dilectio proximi sit magis meritoria quam dilectio dei: quia dilectio dei est principium eorum quae ad utramque vitam pertinent, ut dictum est. Vel aliter dicendum, quod dilectio dei et proximi, quantum ad actum interiorem, pertinet ad vitam contemplativam; unde Gregorius dicit super Ezech. Quod contemplativa vita insistit dilectioni dei et proximi; sed quantum ad actus exteriores utraque ad vitam activam pertinet; quamvis hujusmodi actus in proximos extendatur, quia deus operum nostrorum non eget.
Ad tertium dicendum, quod dilectio inimici non erat magis meritoria nisi inquantum procedebat ex fortiori virtute; quae fortitudo attendebatur secundum quod voluntas intensius deo adhaerebat; unde non sequitur quod dilectio proximi sit magis meritoria, nisi magis etiam deus diligeretur.
Ad quartum dicendum, quod dilectio proximi praesupponit dilectionem dei, non sicut perfectius minus perfectum, sicut erat in aliis gradibus, sed sicut effectus causam; et ideo ratio non sequitur.
Ad quintum dicendum, quod ille conatus voluntatis non est nisi ex hoc quod vehementius ad deum afficitur, ut dictum est prius: quia nullus conatur ad aliquid, nisi secundum desiderium finis.
Hoc autem quod in contrarium objicitur, quod diligere deum est difficilius, intelligendum est non de dilectione naturali, qua omnia ipsum amant, sed de dilectione gratuita. Et haec etiam dicitur difficilior, non quasi laboriosior, cum sit dulcior, sed quia magis vires naturae excedit, quia est in altius objectum.