Ad tertium sic proceditur. Videtur quod ordo dilectionis qui modo est, non fuerit in christo, nec in sanctis qui sunt in patria, quantum ad dilectionem inimicorum. Quia inimici sanctorum, ad minus post diem judicii non erunt nisi Daemones et damnati. Sed ad illos non est habenda caritas, ut supra, dist. 28, art. 5, dictum est. Ergo non diligent inimicos.
Praeterea, in eis erit summa conformitas voluntatum ad deum. Sed deus inimicos sanctorum non diligit, sed odit. Ergo nec christus et beati suos inimicos diligent.
Praeterea, quicumque diligit aliquem ex caritate, vult ei bonum vitae aeternae. Sed hoc christus non voluit inimicis, nec beati: quia si vellent, etiam fieret. Ergo non diligunt inimicos ex caritate.
Sed contra, diligere inimicum ad perfectionem caritatis pertinet. Sed in christo et in beatis est perfectissima et amplissima caritas. Ergo ipsi inimicos diligunt.
Praeterea, christus ex caritate dilexit illos pro quibus mortuus est; joan. 15, 13: majorem hac dilectionem nemo habet ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Sed mortuus est pro inimicis; Rom. 5. Ergo dilexit inimicos; et eadem ratione beati.