Utrum deus diligat omnem creaturam.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod deus non diligat omnem creaturam. Quidquid enim deus diligit, ex caritate diligit. Sed creaturae irrationales non diliguntur ex caritate, ut supra, dist. 21, quaest. 1, art. 2, dictum est. Ergo eas deus non diligit.
Praeterea, sicut dicit philosophus in 8 ethic., creaturae inanimatae non diliguntur nisi amore concupiscentiae, sicut patet de vino. Sed deus non diligit amore concupiscentiae, quia ipse bonorum nostrorum non eget. Ergo creaturas inanimatas nullo modo diligit.
Praeterea, dilectio est causa electionis.
Sed deus non omnes etiam homines eligit. Ergo non omnes diligit.
Praeterea, quicumque diligit aliquid, vult ei bonum. Sed deus non vult reprobis bonum, quod est perfectum bonum, scilicet vitam aeternam: quia si vellet, haberent. Ergo deus non diligit omnem creaturam.
Praeterea, non potest esse ejusdem ad idem amor et odium. Sed deus aliquam creaturam odit; Malach. 1, 5: esau odio habui. Ergo non omnem creaturam diligit.
Sed contra, Sap. 2, 25: diligis omnia quae sunt, et nihil odisti eorum quae fecisti.
Praeterea, dionysius dicit quod etiam amor divinus movet superiora in providentiam inferiorum.
Sed deus habet providentiam de omnibus. Ergo ipse omnia diligit.
Praeterea, genes. 1, 31, dicitur: vidit deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona; et Augustinus dicit, quod per hoc significatur quod omnia approbavit sed nihil approbatur nisi quod amatur. Ergo deus omnia amat.
Respondeo dicendum, quod amicitia, sicut dictum est Sup. Dist. 27, quaest. 2, art. 1, addit aliquid supra amorem, quia ad rationem amoris sufficit quod homo velit bonum quodcumque alicui; ad rationem autem amicitiae oportet quod aliquis velit ei bonum quod vult sibi, ut scilicet velit conversari cum ipso, et convivere in illis quae maxime amat. Sic ergo deus, communiter loquendo de dilectione, diligit omnia, inquantum vult eis bonum aliquod, scilicet bonum naturale ipsorum; sed bonum quod ipse sibi vult, scilicet visionem sui, et fruitionem qua ipse beatus est, vult quidem omni creaturae rationali voluntate antecedente, sed voluntate consequente solum electis, quae est voluntas simpliciter; et ideo solos electos diligit amore amicitiae, alia autem diligit amore communiter dicto, inquantum sunt bona.
Ad primum ergo dicendum, quod deus omnia, idest creaturas irrationales, ex caritate diligit, non sicut caritatem habens ad illa, sed sicut ordinans ea ad illa ad quae ille caritatem habet.
Ad secundum dicendum, quod quamvis nos non diligamus creaturas inanimatas amore benevolentiae, quia eorum bonum non est a nobis; deus tamen eas diligit amore benevolentiae: quia per hoc quod eis bonum vult, sunt, et bonae sunt.
Tamen deus quamvis non amet aliquid in concupiscendo sibi, amat tamen in concupiscendo alteri, ut non fiat vis in verbo concupiscentiae, quae anxietatem, non proprietatem desiderii importat.
Ad tertium dicendum, quod dilectio amicitiae est illa quae electionem causat; et hanc non habet ad omnia.
Ad quartum dicendum, quod deus omnibus creaturis irrationalibus vult bonum eis proportionatum, et cujus sunt capaces; et ideo simpliciter loquendo potest dici quod deus eas diligat. Sed reprobis voluntate consequente, secundum quam simpliciter dicitur aliquid velle, vult quidem bonum naturae, non autem bonum cujus sunt capaces, scilicet gratiae et gloriae, nisi voluntate antecedente: et ideo non est dicendum quod diligat deus eos simpliciter, sed secundum quid, scilicet inquantum sunt creaturae.
Ad quintum dicendum, quod non odit reprobos inquantum creaturae sunt, sed inquantum mali sunt, quod ab ipso non est.