Utrum deus ab aeterno dilexerit creaturas.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod deus ab aeterno non dilexerit creaturas. Dilectio enim non est nisi boni. Sed creaturae non fuerunt bonae ab aeterno. Ergo non diligit eas ab aeterno.
Praeterea, dilectio significat divinam essentiam, et connotat effectum in creatura. Sed ea quae important effectum in creatura, dicuntur de deo ex tempore, sicut dominus, et salvator, et hujusmodi.
Ergo et diligere creaturas non dicitur de deo nisi ex tempore.
Praeterea, dilectio unit amantem amato. Sed res non potuerunt conjungi vel uniri deo antequam essent. Ergo non poterant amari ab eo ab aeterno.
Praeterea, eorum quae similiter se habent, est una ratio amoris. Sed creaturae antequam essent, in nullo distinguebantur. Ergo non erat in uno quare diligeretur magis quam in alio; et ita ab aeterno non dilexit electos, nisi forte sicut alia.
Praeterea, amans vult esse amatum. Sed deus non volebat esse creaturas antequam essent: quia si voluisset eas esse, fuissent. Ergo non amabat eas antequam essent.
Sed contra, Ephes. 1: elegit nos ante mundi constitutionem. Sed electio est ex dilectione.
Ergo etiam ab aeterno dilexit creaturas.
Praeterea, dionysius dicit, quod divinus amor fuit causa quare res fecit. Ergo amor rerum fuit in deo antequam res essent, et ita ab aeterno.
Praeterea, affectus boni sequitur cognitionem de bono. Sed deus ab aeterno cognovit quidquid boni est in creaturis. Ergo ab aeterno dilexit creaturas.
Respondeo dicendum, quod illa sola nomina ex tempore de deo dici possunt quae in principali significato important aliquid quod in deo secundum rem non est: sicut ea quae important relationem dei ad creaturam in principali significato, ut dominus, et hujusmodi: quae quidem relatio secundum rem est in creatura, sed in deo est secundum rationem tantum: similiter ea quae important in principali significato actionem divinam terminatam ad aliquid extra se, sicut causare, et hujusmodi. Amor autem non importat in principali significato relationem, sed operationem voluntatis; cujus operationes, sicut et operationes intellectus proximae, et ab eis elicitae, in operante manent, et non transeunt ad constituendum aliquid in exteriori materia. Et ideo amor deo ab aeterno convenit.
Ad primum igitur dicendum, quod quamvis creaturae ab aeterno non fuerint bonae in propria natura, fuerunt tamen bonae in dei praescientia.
Ad secundum dicendum, quod non connotat effectum in actu, sed in habitu; et hoc est, quia operationes animae non terminantur ad aliquid extra operantem; unde possunt extendi etiam ad id quod non est in actu.
Ad tertium dicendum, quod amor non unit secundum rem semper, sed est unio affectus: quae quidem unio potest haberi etiam ad illud quod est absens, aut penitus non existens.
Ad quartum dicendum, quod quamvis non differrent secundum id quod non erant in propria natura, differentiam tamen habebant in dei praescientia, secundum quod eorum diversitates futuras praesciebat.
Ad quintum dicendum, quod deus volebat ab aeterno creaturas esse, sed non eas esse ab aeterno, sed secundum ordinem suae sapientiae.