Utrum deus omnia aequaliter diligat.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod deus omnia aequaliter diligat. Quia providentia, ut dicit dionysius, est effectus amoris. Sed aequaliter est illi cura de omnibus.
Sap. 6. Ergo omnia aequaliter diligit.
Praeterea, dilectio dei ad creaturas significat habitudinem ipsius ad creaturas. Sed deus aequaliter se habet ad omnia, ut dicit philosophus, quamvis omnia inaequaliter se habeant ad ipsum. Ergo ipse aequaliter omnia diligit.
Praeterea, sicut diligit omnia, ita cognoscit omnia. Sed aequaliter cognoscit omnia. Ergo aequaliter omnia diligit.
Praeterea, idem actus non potest esse intensior et remissior, nisi secundum diversas sui partes.
Sed eodem actu simplici diligit omnia. Ergo non diligit unum plus altero.
Praeterea, qua ratione diligit unum plus altero, eadem ratione diligit aliquem quandoque plus quandoque minus: quia sicut una res est melior altera, ita idem secundum diversa tempora est melius seipso. Sed deus non diligit aliquem quandoque plus quandoque minus: quia sic amor suus esset mutabilis, quod est impossibile. Ergo non diligit unum plus altero.
Sed contra, Prov. 16, 4: universa propter seipsum operatus est dominus; et similiter etiam dicitur quod omnia fecit propter hominem. Sed illud propter quod aliquid fit, plus diligitur. Ergo deus magis diligit se quam alia, et inter alia magis amat unum quam aliud.
Praeterea, caritas est boni inquantum bonum.
Ergo magis bonum magis amat.
Praeterea, ordo caritatis est de perfectione ipsius.
Sed caritas dei perfectissima est. Ergo secundum ordinem diligit unum plus alio.
Respondeo dicendum, quod amor dupliciter mensuratur. Uno modo ex suo principio; et sic dicitur magis amari illud ad quod amandum efficacius voluntas inclinatur; et sic deus aequaliter omnia diligit: quia in dilectione sua respectu cujuslibet rei habet infinitam efficaciam in diligendo.
Alio modo ex parte objecti, secundum quod dicitur aliquis magis diligere illud cui vult majus bonum; et sic deus dicitur magis diligere unum quam aliud inquantum vult ei majus bonum: et ex hoc etiam habet majorem effectum in illo, quia voluntas ejus est causa rerum.
Ad primum ergo dicendum, quod aequaliter est ei cura de omnibus ex parte solicitudinis ipsius, sed non ex parte eorum quae eis providentur.
Ad secundum dicendum, quod dilectio non tantum importat id quod est ex parte dei, sed etiam id quod est ex parte creaturae; cujusmodi bonum, prout est a deo volitum, in dilectione dei includitur.
Et quia creaturae non se habent aequaliter ad deum, nec possunt aequaliter bonitatem ejus participare, ideo non aequaliter omnia diligit.
Ad tertium dicendum, quod cognitio est secundum motum rei ad animam, amor autem secundum motum animae ad res; et ideo cognitio mensuratur tantum ex parte cognoscentis, sed amor est ex parte utriusque. Non enim dicitur magis cognoscere, quia majorem rem inesse alicui cognoscit, sicut dicitur magis diligere cui majus bonum inesse vult. Unde non est simile de dilectione et cognitione.
Ad quartum dicendum, quod non dicitur magis diligere quia intensius diligit, sed quia majus bonum vult.
Ad quintum dicendum, quod quantum ad effectum dilectionis semper eumdem aequaliter diligit: quia semper vult ei idem bonum finaliter, quamvis non velit quod semper habeat aequale bonum vel idem; et ideo secundum effectum non est aequalis.