Ad quartam quaestionem dicendum, quod christum diligit non solum plus quam homines, sed etiam plus quam totam creaturam, non solum quantum ad divinam naturam, sed etiam quantum ad humanam, inquantum eam praedestinavit ad majus bonum, scilicet ad unionem divinae personae.
Ad primum ergo dicendum, quod in hoc etiam quod christus pro hominibus fuit datus, maximum bonum ipsi christo fuit, secundum quod in hoc virtus sua manifesta fuit, et causa fuit salutis humanae, quod est sibi valde honorificum.
Ad secundum dicendum, quod quamvis sit singularis persona christi, tamen est causa universalis salutis humani generis: et causa praestantior est causato.
Praemissis adjiciendum est de dilectione dei qua ipse diligit nos. Videtur quod hoc in primo libro determinare debuerit. Et dicendum, quod etiam in primo libro poni convenienter potuit, inquantum divina dilectio est divina essentia; et hic poni congruenter potest, inquantum est exemplar nostrae dilectionis.
Dilectio dei usia est. Est enim essentia et dilectio in deo idem re, sed differt ratione tantum, ut in primo libro dictum est.