Ad tertium sic proceditur. Videtur quod virtutes morales non consistant in medio. In nullo enim indivisibili est accipere medium et extrema.
Sed passiones et operationes, circa quas sunt virtutes morales, sunt indivisibiles. Ergo non sunt in medio.
Praeterea, medium aequaliter distat ab extremis.
Sed quaedam virtutes plus appropinquant uni extremo quam alteri, sicut fortis plus assimilatur audaci quam timido, ut dicit philosophus in 3 ethic..
Ergo virtutes morales non sunt in medio.
Praeterea, non est idem medium et extremum.
Sed virtus est extremum, quia est ultimum potentiae, ut dicitur in 1 caeli et mundi.
Ergo non est in medio.
Praeterea, quandocumque bonum consistit in medio, malum consistit in extremo, ad minus uno; sicut in castitate quantumcumque homo abstineat a venereis, non peccat: similiter et in magnanimitate, quae est extremum in magnitudine, inquantum ad maxima tendit: similiter etiam in veritate, quia non potest homo nimis verum dicere.
Ergo videtur quod bonum virtutis non consistat in medio.
Praeterea, si virtus sit medium, non est medium nisi inter duo vitia. Sed aliqua virtus est quae non est inter vitia, sicut justitia; quia si plura accipiat, peccat; si minus autem ei detur, non peccat.
Ergo non omnis virtus moralis consistit in medio.
Sed contra, est quod dicit philosophus in 2 eth..
Praeterea, sicut se habet ars ad factibilia, ita se habet virtus ad agibilia. Sed ars corrumpitur ex superfluo et diminuto. Ergo et virtus: ergo est in medio.