Ulterius. Videtur quod etiam theologicae virtutes medium habeant. In moralibus enim virtutibus est medium, secundum quod earum actus ex ratione recta procedunt. Sed virtutum theologicarum actus non sunt contra rationem. Ergo sunt in medio.
Praeterea, spes est medium inter praesumptionem et desperationem. Sed spes est virtus theologica.
Ergo virtutes sunt medium inter vitia.
Praeterea, fides vadit media inter duas haereses, scilicet Nestorii et eutychis. Sed fides est virtus theologica. Ergo virtutes theologicae in medio consistunt.
Sed contra, bernardus dicit, quod modus caritatis est non habere modum. Sed virtutes dicuntur in medio esse, inquantum sunt modificatae. Ergo caritas non est in medio, et eadem ratione nec aliae duae.
Praeterea, ubi nunquam contingit aequale reddere, ibi non potest esse superfluum. Sed in illis quae sunt ad deum, non contingit aequale reddere, ut etiam philosophus in 8 ethic. Dicit.
Ergo non contingit superfluum in virtutibus theologicis, quae deum habent pro objecto, accipere, et ita non sunt in medio.