Ad quartum sic proceditur. Videtur quod nulla potentia animae sit subjectum alicujus virtutis.
Forma enim simplex, ut dicit boetius, subjectum esse non potest. Sed potentiae animae sunt formae simplices. Ergo non possunt esse subjectum virtutis.
Praeterea, cujus est operatio, ejus est habitus.
Sed potentiae non est operatio, sed suppositorum.
Ergo potentiae animae non sunt subjecta habituum virtutum.
Praeterea, virtute recte vivitur, secundum Augustinum. Sed vita non est per potentiam animae, sed magis per essentiam.
Ergo virtutes non sunt in potentiis sicut in subjecto.
Sed contra, virtus est ultimum potentiae, secundum philosophum in 1 cael. Et mund..
Sed ultimum est in eo cujus est ultimum.
Ergo virtus est in potentia animae sicut in subjecto.