Ad secundum sic proceditur. Videtur quod partes temperantiae male assignentur a tullio in prima rhetorica. Dicit enim, quod partes temperantiae sunt continentia, clementia et modestia; et videtur quod male. Quia continentia, ut dicit philosophus in 7 ethic., dividitur contra virtutem universalem. Ergo non debet poni pars alicujus virtutis.
Praeterea, clementia, ut dicit tullius, est virtus per quam animus concitatus in odium alicujus, benignitate retinetur. Hoc autem videtur ad mansuetudinem pertinere: mansuetudo autem non est pars temperantiae, cum sit in irascibili, temperantia autem in concupiscibili. Ergo videtur quod nec clementia debeat poni pars temperantiae.
Praeterea, modestia a modo observando dicitur.
Sed hoc est necessarium in qualibet virtute.
Ergo modestia non est pars alicujus virtutis; sed consequitur omnem virtutem.
Praeterea, tullius dicit, quod modestia est pudor honestatis, puram et stabilem comparans auctoritatem. Pudor autem videtur esse idem quod verecundia. Cum ergo verecundia non sit virtus, sed passio, ut dicit philosophus in 4 ethic., videtur quod modestia non debeat poni pars virtutis.