Postquam determinavit magister de virtutibus, hic incipit determinare de donis. Dividitur autem haec pars in partes tres: in prima determinat de donis in communi; in secunda de quodam donorum, scilicet de timore, quod specialem difficultatem habet propter sui multiplicitatem, ibi: et quia de timore tractandi nobis occurrit locus, sciendum est, quatuor esse timores; in tertia ostendit differentiam aliquorum donorum ad invicem propter maximam eorum convenientiam, 35 distinct., ibi: post praemissa diligenter considerandum est in quo differat sapientia a scientia. Prima dividitur in duas: primo determinat de donis secundum veritatem; in secunda movet quamdam dubitationem contra veritatem praedeterminatam, ibi: his autem videtur obviare quod beda de timore domini dicit.
Circa primum duo facit: primo ostendit dona virtutes esse, et in patria permanere; secundo ostendit quod in christo plenissime fuerunt, ibi: in christo etiam haec eadem fuisse Isaias ostendit.
His autem videtur obviare quod beda de timore domini dicit. Hic movet dubitationem contra determinata: et primo objicit; secundo solvit, ibi: ad quod dicimus etc..
Hic quaeruntur sex: 1 utrum dona sint virtutes; 2 de numero donorum; 3 utrum maneant in patria; 4 quomodo se habeant ad beatitudinem; 5 quomodo se habeant ad fructus; 6 quomodo se habeant ad petitiones.