Ad secundum sic proceditur. Videtur quod vita contemplativa consistat tantum in actu cognitivae.
Quia contemplationis finis est veritas. Sed veritas tantum ad cognitionem pertinet. Ergo vita contemplativa tantum in operatione cognitivae consistit.
Praeterea, vita contemplativa a sanctis otium dicitur; et philosophus etiam in 10 ethic.
Dicit ipsam vacationem. Sed voluntas est vis motiva. Cum ergo motus otio et vacationi repugnet, videtur quod vita contemplativa non consistat in actu affectivae, sed solum in actu cognitivae.
Praeterea, proportionantur operationes habitibus.
Sed dona quae perficiunt in vita contemplativa tantum, ad cognitionem pertinent, scilicet sapientia et intellectus. Ergo vita contemplativa consistit tantum in cognitione.
Sed contra, Isidorus dicit in Lib. Differentiarum, quod contemplativa vita est quae vacans ab omni negotio, in sola dei dilectione defigitur. Sed dilectio ad affectivam pertinet. Ergo vita contemplativa non consistit tantum in cognitione.
Praeterea, gustare ad affectum pertinet, sicut videre ad intellectum. Sed Gregorius dicit, quod contemplativa vita sapore intimo venturam jam requiem degustat. Ergo contemplativa vita non consistit tantum in cognitione.