Ulterius. Videtur quod cognitio nullo modo ad activam pertineat. Sicut enim se habet vita contemplativa ad cognitionem, ita se habet vita activa ad actionem. Ergo proportionalitate transversa, sicut se habet vita contemplativa ad actionem, ita se habet vita activa ad cognitionem. Sed nihil actionis ad contemplativam vitam pertinet. Ergo nihil cognitionis pertinet ad activam.
Praeterea, vita activa consistit totaliter in operationibus virtutum Moralium, ad quas scire parum vel nihil confert, ut philosophus dicit in 2 ethic.. Ergo videtur quod ad activam nihil cognitionis pertineat.
Praeterea, si aliqua cognitio ad activam vitam pertineret, praecipue videretur ad ipsam pertinere consideratio propriorum actuum. Sed considerare peccata quae quis fecit, pertinet ad vitam contemplativam, ut dicit bernardus, qui secundam speciem contemplationis ponit, qua quisque judicia dei et peccata sua recogitat. Ergo nulla cognitio ad activam vitam pertinet.
Sed contra, ad activam vitam pertinent consilii et scientiae dona, quae quidem cognitionem important.
Ergo aliqua cognitio est in vita activa.
Praeterea, philosophus dicit quod prudentia est cognata morali virtuti.
Sed prudentia cognitionem importat. Ergo cum in moralibus virtutibus activa vita constet, videtur quod in activa vita sit aliquid cognitionis.