Ad quartum sic proceditur. Videtur quod activa vita sit nobilior quam contemplativa. Tullius enim, in Lib. De offic., probat praeeminentiam justitiae ad alias virtutes; quia propter exercitium actus ejus, actus aliarum interimuntur.
Sed similiter aliquis revocatur ab otio contemplationis, ut fructum faciat per laborem actionis. Ergo activa vita est dignior quam contemplativa.
Praeterea, bonum gentis divinius est quam bonum unius. Sed vita contemplativa consistit in bono unius hominis, vita activa in bono multorum.
Ergo vita activa est nobilior quam contemplativa.
Praeterea, in omnibus artibus et potentiis imperans est nobilius imperato. Sed politica quae ad vitam activam pertinet, imperat omnibus disciplinis, et disponit de his quae ad contemplativam vitam pertinent, secundum philosophum in 1 ethic..
Ergo vita activa est dignior quam contemplativa.
Praeterea, secundum dionysium, nihil est divinius quam dei cooperatorem fieri. Hoc autem fit per exercitium activae, qua homo aliorum reductioni in deo studet. Ergo videtur esse nobilissimum.
Sed contra est quod dicit dominus, Luc. 10, 43: maria optimam partem elegit. Per mariam autem vita contemplativa significatur. Ergo vita contemplativa nobilior est quam activa.
Praeterea, quanto vita alicujus est caelesti vitae similior, tanto est nobilior. Sed vita contemplativa est similior caelesti quam activa: quia in caelesti vita, ut dicit Augustinus, vacabimus et videbimus; videbimus et amabimus; amabimus et laudabimus: quod ad vitam contemplativam pertinet. Ergo vita contemplativa est nobilior quam activa.