Ad tertiam quaestionem dicendum, quod, sicut dictum est de donis et virtutibus perficientibus in vita activa, quod manent in patria, sed non quantum ad eosdem actus; similiter etiam dicendum est de vita activa: unde vita activa quantum ad illos actus quos modo habet, quibus turbatur de proximorum necessitatibus et de propriis passionibus, non remanebit: quia tunc panem esurienti non porriget, ut in Glossa inducta subjungitur. Manebit autem quantum ad alios actus qui erunt virtutum et donorum in patria. Vita autem contemplativa nihilominus est diuturnior quam activa: quia manet etiam quo ad illos actus quos in via habet: qui quidem in statu viae sunt imperfecti, sed in patria perficientur. Unde Gregorius dicit super Ezech. De contemplativa vita: etiam cum contendimus, vix aliquid aut parum attingere valemus.
Ad primum tamen dicendum, quod non est simile de christo et de aliis: quia ipse erat verus viator et comprehensor; unde simul erat in actu perfecto quantum ad utramque vitam etiam secundum actus viae.
Ad secundum dicendum, quod Angeli ex ordine naturae sunt medii inter deum et homines: et ideo eis competit ministerium custodiae, et hujusmodi; non autem animabus sanctorum.
Ad tertium patet solutio per id quod dictum est in corp..
Ad alia etiam patet solutio ex praedictis.