Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod duorum dividentium aliquod commune, illud quod aliquam excellentiam super rationem communis addit, proprium nomen ex illa differentia addita accipit. Quod autem nullam differentiam dignitatis addit, nomen commune retinet; sicut patet in proprio et definitione: quia proprium essentiale dicitur definitio, proprium autem non essentiale vocatur nomine communi proprium. Similiter etiam est in proposito. Omnis enim certitudinalis cognitio alicujus, et praecipue si sit complexi, per rationis collationem habita, scientia dicitur.
Sed illa quae est de altissimis, quasi aliarum ordinatrix et judex, proprium nomen superaddit, et sapientia dicitur; aliae vero scientiae quae ei subduntur, simpliciter scientiae nomen retinent. Et hoc modo accipiendo scientiam, est tantum de rebus creatis, sapientia vero de divinis; sive loquamur in virtutibus intellectualibus, sive in donis.
Ad primum ergo dicendum, quod etiam ex humanis cognitio divinorum et nutritur et defenditur, quia invisibilia dei per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur; Rom. 1, 20.
Ad secundum et tertium patet solutio ex dictis.