Ulterius. Videtur quod non debeant esse decem legis praecepta. Sicut enim dicitur in Glossa, Matth. 6, in precibus est ut impetrentur dona; in donis ut impleantur mandata; in mandatis ut beatitudines consequamur. Sed preces, et etiam dona, similiter et beatitudines quodammodo sunt septem.
Ergo et mandata legis debebant esse tantum septem.
Praeterea, Rom. 13, 8: dilectio proximi legem implevit. Sed intentio legislatoris in omnibus praeceptis est ut lex impleatur. Ergo sufficiens fuit unum praeceptum tantum, scilicet de dilectione proximi, ponere.
Praeterea, Rom. 7, dicit Glossa: bona est lex, quae dum concupiscentiam prohibet, malum prohibet. Sed praecepta ordinantur contra peccata, ut patet per Augustinum in Lib. De decem chord..
Ergo suffecisset unum praeceptum ponere, in quo concupiscentia prohiberetur.
Sed contra, videtur quod debeant esse plus quam decem. Ubicumque enim contingit esse peccatum in opere, contingit esse peccatum et in interiori concupiscentia: quia consensus in peccatum, peccatum est. Sed furtum et moechia prohibentur diversis praeceptis quantum ad actum et quantum ad concupiscentiam.
Ergo eadem ratione et alia peccata debuerunt duplicibus praeceptis prohiberi.
Praeterea, ut in 2 Lib., distinct. 42, dicit magister, tribus modis aliquis peccat: scilicet in deum, in proximum, in seipsum. Cum ergo quaedam praecepta ordinentur contra peccatum in deum, quaedam vero contra peccatum in proximum; videtur etiam quod quaedam debuerunt ordinari contra peccatum in seipsum.
Praeterea, secundum philosophum in 2 ethic., intentio legislatoris est ad virtutem cives inducere; unde et de singulis virtutibus aliquid lex praecipit, sicut patet in 5 ethic..
Sed multo plures virtutes sunt quam decem.
Ergo debent esse plura praecepta.