Postquam determinavit magister de mendacio; hic determinat de perjurio; et dividitur in duas partes: in prima determinat de perjurio; in secunda de juramento, ibi: si autem quaeritur, utrum jurare sit malum; dicimus aliquando malum esse, aliquando non. Circa primum duo facit: primo definit perjurium; secundo circa definitionem movet quamdam quaestionem, ibi: hic quaeritur, utrum sit perjurium ubi non est mendacium. Circa quod tria facit: primo movet quaestionem, et ponit opinionem ad alteram partem quaestionis; secundo ponit opinionem ad contrariam partem, ibi: quibusdam placet, quibusdam non placet; tertio veritatem determinat, ibi: sed melius creditur. Circa quod duo facit: primo determinat veritatem; secundo circa determinationem movet duas quaestiones: quarum prima incipit ibi: cum vero quis jurat quod verum est, aestimans esse falsum, quaeritur quid sit ibi perjurium; secunda ibi: hic opponitur etc..
Si autem quaeratur, utrum jurare sit malum; dicimus aliquando malum esse, aliquando non. Hic determinat de juramento; et primo determinat de ipso ex parte jurantis; secundo ex parte juramentum exigentis, ibi: quaeritur etiam, si peccat qui hominem jurare cogit. Circa primum tria facit: primo inquirit, an juramentum sit licitum; secundo determinat de forma juramenti: ibi: quaeritur etiam si liceat jurare per creaturam; tertio determinat de obligatione ipsius, ibi: nunc superest videre, utrum omne juramentum implendum sit. Circa secundum duo facit: primo determinat formam debitam juramenti; secundo inquirit, utrum liceat uti juramento quod habet indebitam formam, ibi: post hoc quaeritur, utrum fide ejus utendum sit qui per Daemonia vel idola juraverit. Circa primum duo facit: primo tangit formam juramenti quod fit per execrationem, ibi: est etiam quoddam genus juramenti gravissimum, quod fit per execrationem. Circa primum duo facit: primo ponit formam juramenti; secundo exponit eam, ibi: hic quaeritur quid sit dicere: per deum juro. Circa primum duo facit: primo ponit formam juramenti secundum diversa; secundo comparat juramenta secundum diversa facta, ibi: si quaeritur quis magis teneatur; an qui per deum, an qui per evangelium, vel per creaturas jurat; dicimus qui per deum.
Nunc superest videre, utrum omne juramentum implendum sit. Hic determinat de obligatione juramenti; et circa hoc tria facit: primo ostendit in quo casu juramentum obliget; secundo utrum incurratur perjurium ex juramento non obligatorio, ibi: qui vero immutat, utrum perjurus debeat dici, solet quaeri.
Quaeritur etiam si peccat qui hominem jurare cogit. Hic duo facit: primo inquirit, utrum liceat juramentum exigere; secundo quo tempore ad juramenta convenire debeant, ibi: sancta synodus decrevit etc..
Hic quaeruntur quinque: 1 quid sit juramentum; 2 an juramentum sit licitum; 3 de obligatione juramenti; 4 quid sit perjurium; 5 utrum omne perjurium, sive juramenti abusio, sit peccatum mortale.