Utrum jurare sit idem quod deum in testem invocare.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod jurare non sit idem quod deum in testem invocare.
Aliquando enim, ut in littera dicitur, licitum est per creaturas jurare. Sed tunc non videtur invocari divinum testimonium, sed magis testimonium creaturae. Ergo jurare non est deum in testem invocare.
Praeterea, apostolus ad Hebr., dicit quod homines per majorem se jurant: nec hoc solum de deo intelligitur, sed etiam de hominibus, qui supra nos sunt: quia joseph per salutem Pharaonis juravit. Ergo jurare non est idem quod deum in testem invocare.
Praeterea, non est idem esse judicem et testem. Sed in juramento quod fit per execrationem, deus videtur invocari ut judex, ut cum dicimus: si hoc feci, ita mihi accidat; qui modus ponitur job 31. Ergo non omne juramentum fit per invocationem divini testimonii.
Praeterea, accipere testimonium a deo et ab homine non differt nisi materialiter. Sed ille qui invocat hominem in testem, non dicitur per hominem jurare.
Ergo et ille qui invocat deum in testem, non dicitur per deum jurare.
Praeterea, in littera dicitur ex verbis Augustini: jurare est jus veritatis deo reddere. Sed quicumque verum dicit, etiam si nullum invocet testimonium, jus veritatis deo reddit. Ergo ad juramentum non exigitur invocatio divini testimonii.
Sed contra est quod dicit Augustinus, et habetur in littera: quid est jurare per deum, nisi, testis est deus? sed ista est communissima forma jurandi.
Ergo juramentum est invocatio divini testimonii.
Praeterea, omne illud quod ad confirmandum aliquid assumitur, quodammodo dat ei testimonium.
Sed in juramento divina veritas ad confirmationem nostri dicti inducitur. Ergo jurare est deum testem invocare.
Praeterea, controversiae non solent nisi testibus terminari. Sed finis omnis controversiae est juramentum, ut dicit apostolus ad Heb.. Ergo juramentum videtur esse aliqua invocatio divini testimonii.
Respondeo dicendum, quod juramentum proprie fit ad confirmationem eorum quae in dubium veniunt audienti, de quibus loquens vel certitudinem habet, vel dicit se habere; et de illis dubiis quae ex sui natura dubitationem habent, sicut sunt facta contingentia, quae per rationem confirmari non possunt. In aliis enim ridiculum videtur juramentum exhibere. Horum ergo dubiorum certitudo fieri non potest nisi per aliquem cujus scientiae nihil desit, et cujus veritas infallibilis sit. Hoc autem in solo deo invenitur; et ideo ejus testimonium solum ad hujusmodi confirmationem efficax est. Sed testimonium ejus aut assumitur ad hujus confirmationem quod jam exhibitum est; et hoc non vocatur juramentum, sed magis probatio per auctoritatem; vel invocatur ad exhibendum; et hoc proprie juramentum est. Et ideo aliquod juramentum fit in quo simpliciter divinum testimonium invocatur, ut cum dicitur: testis est mihi deus: aliquod vero in quo ipsius testis invocati reverentia, qui testimonium credibile facit, proponitur vel in seipso, ut cum dicitur, per deum, vel vivit dominus; vel in aliquo ejus effectu praecipuo, ut cum juratur per caelum, vel per evangelium, vel per sanctos. Aliquando vero ipse modus testificationis specificatur, ut cum dicitur: si non est ita, hoc mihi accidat.
Ad primum ergo dicendum, quod cum quis per creaturam jurat, ejus deum invocat. Hoc autem potest dupliciter fieri. Uno modo per aliquam creaturam, in qua divina magnificentia ostenditur, quae in testimonium inducitur. Alio modo dicitur in illa creatura effectus divinae testificationis exquiri, ut cum dicitur: per caput meum; vel per salutem meam.
Ad secundum dicendum, quod joseph jurans per salutem Pharaonis, utroque dictorum modorum jurare potuit, vel quasi oppignorans deo salutem Pharaonis, cui astrictus erat; vel in potestate Pharaonis divinam magnificentiam venerans, et in testimonium inducens.
Ad tertium dicendum, quod hoc ipso quod deus judex efficitur, mendacium vindicans, testificatur veritatem vel falsitatem dicentis.
Ad quartum dicendum, quod sicut veneratio quae fit summae majestati, habet specialem modum et nomen prae aliis venerationibus exhibitis quibuscumque, dicitur enim latria; ita etiam invocatio testimonii infallibilis veritatis habet specialem rationem et nomen testificandi prae aliis testimoniis; et ideo invocare hominem in testem, et similiter servire homini, non est ei latriam exhibere, sicut servire deo. Ideo tamen licet per creaturam jurare, non autem creaturae latriam exhibere, quia testificatio divina in manifestatione consistit: divina autem nobis per creaturas manifestantur. Sed latria exhibetur ipsi inquantum in se summus est, et ideo non exhibetur sibi in aliqua creatura.
Ad ultimum dicendum, quod tunc proprie dicitur aliquis jus veritatis dictae a se deo reddere, quando in ipsum sicut in primam originem omnis veritatis suum dictum reducit; quod non fit in simplici assertione. Et ideo sciendum, quod juramentum quod fit per creaturas, quodammodo est licitum, et quodammodo illicitum. Si enim aliquis per creaturam juret quasi per primam originem veritatis, illicitum est juramentum, et ad idolatriam pertinet. Si autem juret quis per creaturam ut in qua prima veritas relucet, sic licitum est juramentum.