Ulterius. Videtur quod etiam non sit licitum.
Omne enim quod prohibetur, est illicitum. Sed juramentum est prohibitum, Matth. 5, 34: ego autem dico, non jurare omnino; et jac. Ult. 12: ante omnia fratres mei, nolite jurare. Ergo juramentum est illicitum.
Praeterea, nullius rei voluntas prohibetur, nisi peccati. Sed voluntas jurandi prohibetur, cum dicitur, nolite jurare, ut sancti et magistri dicunt.
Ergo jurare est illicitum.
Praeterea, in sortibus, et judiciis quae fiunt per ignem et aquam vel per duellum, expectatur divinum testimonium; et propter hoc sunt prohibita, quia in his videtur esse quaedam dei tentatio.
Sed juramentum est invocatio divini testimonii, ut dictum est. Ergo juramentum est illicitum.
Sed contra est quod apostolus in multis locis juravit, ut patet Rom. 1, 9: testis est mihi deus etc..
Praeterea, nullus actus cadens supra debitam materiam est illicitus, si non fiat ibi alterius circumstantiae corruptio. Sed jurare per deum est actus cadens super debitam materiam. Ergo cum non importetur in hoc alicujus circumstantiae corruptio, videtur quod sit licitum.