Ulterius. Videtur quod non liceat juramentum recipere vel exigere. Nam super illud Roman. 1, 9: testis est mihi deus, dicit Glossa: tu non facis malum qui bene uteris juratione, ut alteri suadeas quod utile est; sed a malo est, supple illius qui recipit juramentum. Ergo recipiens juramentum peccat.
Praeterea, ille qui exigit ab aliquo juramentum, vel scit eum jurare verum, vel scit eum jurare falsum, vel nescit an falsum an verum juret.
Si scit eum jurare verum, videtur peccare, quia pro nihilo facit eum jurare. Si scit eum juraturum falsum, homicida illius est, ut in littera dicitur. Si autem nesciat alterutrum, de hoc dicit Augustinus super illud Rom. 1: testis est mihi deus: non audeo dicere hoc non esse peccatum, sed humana tentatio est. Ergo exigere juramentum quolibet modo peccatum est.
Praeterea, Rom. 1, dicitur, quod qui consentiunt male facientibus, digni sunt morte. Sed qui jurat per idola, peccat mortaliter: qui autem ab eo juramentum recipit, videtur ei consentire.
Ergo ad minus recipiens tale juramentum, peccat.
Sed contra est quod legitur Gen. 31, de Jacob, qui recepit juramentum Laban, qui scilicet per deos suos juravit: nec est dicendum quod peccaverit.
Praeterea, sine quo non potest ordo judiciarius observari, non videtur esse peccatum. Sed ordo judiciarius in multis casibus sine receptione juramenti observari non posset. Ergo recipere juramentum non est peccatum.