Postquam determinavit magister de praeceptis Decalogi quae respiciunt opus exterius et locutionem, hic ponit duo ultima praecepta quae respiciunt concupiscentiam cordis; et circa hoc tria facit: primo enumerat ipsa praecepta; secundo movet quaestiones circa ea, ibi: sed videtur praeceptum de non concupiscendis rebus proximi unum cum eo esse quo dicitur: non furaberis; tertio recapitulat quod dixerat, et continuat se ad sequentia, ibi: audistis decem chordas Psalterii. Circa secundam partem movet duas quaestiones: prima est de differentia horum praeceptorum ad alia praecepta Decalogi; secunda est de differentia totius veteris legis ad novam, quae ex solutione primae quaestionis ortum habet; et hoc ponit ibi: sed cum hic prohibeatur concupiscentia alienae uxoris, et alienae rei; quare dicitur lex comprimere manum, et non animum? et circa hoc tria facit: primo movet quaestionem, et eam solvit; secundo movet quaestionem de effectu litterae veteris legis, ibi: si vero quaeritur quam vocat apostolus litteram occidentem, ea certe est Decalogus; tertio breviter colligit differentiam inter litteram evangelii et litteram legis, ibi: distat autem evangelii littera a legis littera, quia diversa sunt promissa.
Hic quaeruntur quatuor: 1 de assignatione istorum praeceptorum; 2 utrum verum sit quod lex Moysi tantum manum cohibuerit; 3 utrum eadem lex justificaret vel occideret; 4 utrum aeterna promitteret vel terrena.