DE PRIMO RERUM OMNIUM PRINCIPIO
Ad duas primas conclusiones ostendendas praemitto unam conclusionem talem:
Scholium.
Probat clare conclusione sexta triplici ratione, quod non habet esse ab agente, non posse esse materiatum: sed e contra stat aliquid effici, quod materiatum non sit. Vide circa hoc Maurit. infra num. 18. et 22. conclus. 7. quod non est materiatum, non esse formatum, nec e contra, ratio est evidens. Vide solutiones objectionum contra hanc, num. 22.
Quod non est effectum non est materiatum.
Probatur, quia materia de se est in potentia contradictionis ad formam; ergo non est ex se actu, nisi per formam: ergo ab alio reducente illam potentiam ad actum, illud est efficiens, quia idem est facere compositum et materiam esse in actu per formam. Prima consequentia patet, quia potentia mere passiva contradictionis, non se reducit ad actum. Et si dicas formam reducere ipsam potentiam ad actum, verum est formaliter, sed cum praeintelligantur materia et forma non unita, illud a quo uniuntur habet rationem causae efficientis, quam sequitur actuatio formalis: Secundo, probatur consequentia, quia efficiens est proxima causa finali; ergo prior materia, cujus non est prior, nec posterior. Prima propositio hic probatur: nam movere metaphorice, ut amatum, est causata finis, sic autem movet efficiens, non aliam causam. Tertio probatur, quia compositum est vere unum; ergo habet aliquam entitatem unam, quae nec est entitas materiae, nec formae: illa entitas una est causata, non a duabus entitatibus primo, quia nihil unum est ex pluribus, nisi in virtute unius primo, vel principaliter: nec ab altero duorum primo, quia utrumque illorum est diminutum respectu entitatis totalis; ergo est ab uno aliquo extrinseco, et sic patet conclusio principalis.
Quod non est materiatum, non est formatum, et e converso.
Probatur, quia quod non est materiatum, non est compositum ex partibus essentialibus, quia in omni sic composito perfecte uno, altera pars est potentialis, quia non fit unum per se, nisi ex actu et po tentia ex 7. et8. Metaph. text. cap. 22. 27. et 60. et circiter. Quod igitur non habet partem per se potentialem, non est compositum; ergo nec formatum, quia formatum est compositum habens formam partem sui. Et sicut argutum est de materia et forma, ita potest argui de subjecto et accidente suo modo. Confirmatur juxta illud Aristotelis
7. Metaph. text. com. 60. Si quid ex unico elemento esset non esset nisi illud, imo illud non esset illud elementum, ex prima propositione hujus secundi capituli, quae est: Nihil essentialiter a se dependere; ergo a simili, si quid habet tantum unam partem essentialem, non est nisi illa, imo jam non est pars, nec causa, propter primam regulam dictam; ergo omne causatum ex aliqua causa intrinseca, habet etiam aliam intrinsecam concausantem, et ita patet propositum.