DE PRIMO RERUM OMNIUM PRINCIPIO

 CAPUT I.

 Dicendum igitur primo, quod ordo essentialis videtur primaria sui divisione dividi, sicut aequivocum in aequivocata, scilicet in ordinem eminentiae, e

 Istius secundae divisionis utrumque subdividitur, subdi videndo primo secundum, quia jam praedictis consonat. Nam prius, quod est causatum propinquius

 CAPUT II.

 Positis tribus regulis seu maximis, quae instar primorum principiorum a nemine negari possunt, etsi in margine notentur conclusiones, comparat quatuor

 Probat clare conclusione sexta triplici ratione, quod non habet esse ab agente, non posse esse materiatum: sed e contra stat aliquid effici, quod mate

 Haec ex praemissis quatuor satis, habet tamen probationes speciales. Prima est, quia causalitates causarum extrinsecarum perfectionem dicunt, cui non

 Postquam tractavit de membris quartae divisionis, quae est secunda subdivisio secundae divisionis principalis, positae cap. I. et de primo ejus membro

 Circa primam divisionem ordinis positam cap. I. in eminens et excessum, seu in nobilius et minus nobile secundum essentiam ponit duas alias conclusion

 Probatur, quia finis est melior eo, quod est ad ipsum. Hoc probatur sic: quia finis ut amatum, movet efficiens ad causandum sit igitur finis A, effic

 CAPUT III

 Evidenter ostenso, aliquam naturam esse effectivam, conclus. 1. convincit etiam hac conclus. 2. aliquod effectivum esse simpliciter primum a nullo dep

 Tertia conclusio, quod Simpliciter primum effectivum est incausabile. Quarta, actu existit. Quinta, incausabile ex se est necesse esse. una tantum nat

 Ponit quatuor conclusiones de fine, similes quatuor primis conclusionibus de effectivo. Prima, dari aliquod finitivum, ex prima hujus. Secunda, illud

 Ad duas primas conclusiones ostendendas praemitto unam conclusionem talem:

 CAPUT IV.

 Demonstrat conclusionem primam discursu mirabili, primam naturam esse simplicem, de quo agit 1. distinct. 8. quaest. 1. ubi quaest. 3. docet eam non e

 Ista probatur: Primum est pc se agens, quia omni causa per accidens, prior est aliqua per se, 2. Physicorum, text. com. 66. omne per se agens agit pro

 Primam causam contingenter causare quidquid causat, sive mediate, sive immediate, patet ex tertia probatione pro conclusione quarta. Instat quadruplic

 Sexta conclusio: Amare primi entis non esse aliud ab ipso, quia primum efficiens amare primum finem, est incausabile, et hoc est tantum unum. Hinc inf

 Conclus. 8. Intellectus Dei intelligit distincte omne intelligibile, et alia a se prius naturaliter, quam sint. Ratio primae partis, quia id est perfe

 Concludit devote et ingeniose infinitatem naturae primae. Primo ex infinita intellectione intellectus ejus, quia plura intelligere arguit majorem perf

 Tertio probat infinitatem ex identitate intellectionis cum substantia, quia nulla finita intellectio sic identificatur. Hanc rationem non habet i. d.

 Septimo probat infinitatem primi entis ex ejus efficientia, quia secundum Aristotelem moret motu infinito. Circa quod recitat et refutat aliorum expos

 Secundum ultimam viam efficientiae, alii ponunt primum ens infinitum, quia creat, rejicitur, et ostendit inter esse et non esse, tantam esse distantia

 SCHOLIUM X.

 SCHOLIUM XI.

 SCHOLIUM XII.

Scholium.

Conclusione quarta ostendit, primum efficiens esse intelligens, et volens efficacissimis rationibus, quas verbatim habet 1. distinct. 2. quaest. 2. art. 3. num. 20. 21. Quod tangit probatione 3. Philosophus Deum libere agere, alioquin nullam fore libertatem in aliis, tractat ibi num. 21. et distinct. 8. quaest. 5. num. 18. et distinct. 39. nam. 21. Instat tripliciter, contra tertiam rationem, et solvit optime. Disputat pro et contra, de ratione perfectionis simpliciter, sed tenendum quod habet in Theologia locis citatis Scholio 1.

Primum efficiens est intelligens, et volens.

Ista probatur: Primum est pc se agens, quia omni causa per accidens, prior est aliqua per se, 2. Physicorum, text. com. 66. omne per se agens agit propter finem. Ex hoc arguitur dupliciter. Primo sic; omne naturale agens praecise consideratum, ex necessitate et aeque ageret, si ad nullum finem ageret, sicut si esset independenter agens; ergo si non agit nisi propter finem, hoc est quia dependet ab agente amante finem; ergo, etc. Secundo arguitur, si primum agit propter finem, aut ergo finis ille movet primum efficiens, ut amatus actu voluntatis, et patet propositum: aut ut naturaliter tantum amatus: hoc falsum est, quia non naturaliter amat finem alium a se, ut grave centrum, et materia formam, tunc enim esset aliquo modo ad finem, quia inclinatur ad illum. Si tantum naturaliter amat finem, qui ipse est, hoc nihil est nisi ipsum esse ipsum, hoc non est salvare rationem duplicem causae in ipso.

Item, primum efficiens dirigit effectum suum ad finem ipsum; ergo vel naturaliter, vel cognoscendo et amando illum; non primo modo, quia non cognoscensnihil dirigit, nisi in virtute cognoscentis, sapientis enim est prima ordinatio. Primum in virtute nullius dirigit, sicut nec causat. Haec etiam conclusio probatur, quia omni non vivo, vivum est melius, et inter viva,

omni non intelligente intelligens est melius; primo nihil est melius; ergo, etc.

Item, tertio sic: aliquid causatur contingenter; ergo prima causa contingenter causat, ergo volens causat. Probatio primae consequentiae, quaelibet causa secunda causat inquantum movetur aprima; ergo si prima necessario movet, quaelibet necessario movetur, et quodlibet necessario causatur. Probatio secundae consequentiae: nullum est principium operandi contingenter, nisivoluntas vel concomitans voluntatem, quia quaelibet alia agit ex necessitate naturae, et ita non contingenter.

Objicitur contra primam consequentiam, quia dato, quod Deus necessario causet, quia tamen non movet immediate voluntatem nostram, ideo sequitur quod nostrum velle possit adime contingenter causare aliquid. Item, Philosophus concessit antecedens, et negavit consequens, ponendo contingentiam in inferioribus, ex motu, qui necessario causatur inquantum uniformis: sed difformitas sequitur ex partibus ejus, et ita contingentia. Contra secundam: alia mota possunt impediri, et ita oppositum contingenter evenire. Ad primum, si est primum efficiens respectu voluntatis nostrae, idem sequitur de ipsa, quod de aliis, quia sive immediate moveat eam, sive aliud immediate, et illud necessario motum moveat, quia movet ex hoc quod movetur, tandem proximum necessario movebit voluntatem; et ita necessario voluntas volet, et si erit volens necessario, sequitur ulterius impossibile, quod necessario causat, quod volendo causat.

Ad secundum, non dico hic contingens, quodcumque quod non est necessarium, nec sempiternum, sed cujus oppositum potest fieri, quando illud fit; ideo dixi aliquid contine genler causatur, non, aliquid est contingens. Modo dico, quod Philosophus non potuit consequentiam negare, solvendo antecedens per motum; quia si ille motus totus necessario est a causa sua, quaelibet pars ejus causatur necessario, quando causatur, hoc est, inevitabiliter, ita quod oppositum tunc non posset causari; et ulterius, quod causatur sic per quamcumque partem motus, necessario tunc causatur, id est, inevitabiliter; vel igitur nihil fit contingenter, id est, evitabiliter: vel primum sic causat immediate, quod possetnon causare.

Ad tertium, si aliqua causa potest impedire, illa non potest, nisi virtute superiorum causarum impedire, et sic usque ad primam; quae si immediatam causam sibi necessario movet, in toto ordine usque ad istam impedientem, erit necessitas; ergo necessario impediet; ergo tunc non posset aliqua alia contingenter causare aliquod causatum.

Quarto probatur conclusio: aliquod malum est in entibus: ergo primum contingenter causat; et tunc ut prius. Probatio consequentiae, omne agens ex necessitate naturae, agit secundum ultimum suae potentiae, et ita ad perfectionem possibilem produci ab ipso; ergo si primum agit necessario,

et per consequens omne aliud agens, ut jam declaratum est, sequitur, quod totus ordo causarum causabit in isto quidquid est eis possibile causare in illo; ergo nulla perfectione caret, quae potest ab omnibus causis agentibus induci in ipso; ergo nulla caret, quam potest recipere; ergo non est aliqua malitia in ipso. Consequentiae sunt planae: quia omnis perfectio receptibilis in isto est causabilis ab aliquo, et ab omnibus causis ordinatis, ultima patet ex ratione mali, et concludit illa probatio de vitio in moribus, sicut de peccato in natura.

Dices: materia non obedit. Nihil est, quia agens potens vinceret inobedientiam.

Hanc conclusionem probant aliqui quinto, via ex tertia praeostensa: quia intelligere, velle, sapientia, amor, sunt perfectiones simpliciter, quod supponunt quasi manifestum. Sed non videtur, unde ista possunt magis concedi esse perfectiones simpliciter, quam natura primi Angeli. Si enim accipias sapientiam denominative, est melior omni denominative incompossibili et non probasti, quod primum est sapiens. Et si accipias, quod Deus est sapiens, dico, quod petis. Tantum potes habere, quod sapiens est melior non sapiente, excluso primo. Contra: isto modo primus Angelus est melior omni ente denominative sumpto incompossibili sibi praeter Deum, imo esse primi Angeli in abstracto potest esse melior simpliciter sapientia. Dices repugnat multis, ideo non cuilibet est melius denominative quam oppositum. Respondeo, quod nec sapientia est cuilibet melius denominative, quia repugnat multis. Dices: imo esset cuilibet melius, si posset inesse, quia canis esset melior, si canis esset sapiens. Respondeo, ita de primo Angelo si posset esse canis, esset melior, et cani esset melius, si posset esse primus Angelus. Dices: imo illud destruit naturam canis; ergo non est bonum cani. Respondeo, ita sapiens, vel sapientia destrueret naturam ejus. Nonest differentia, nisi quod Angelus destruit canem, ut natura ejusdem generis, sapiens ut alterius, incompossibilis tamen; quia determinans sibi pro subjecto naturam ejusdem generis incompossibilem, et cui repugnat primo subjectum, eidem per se, licet non primo, passio subjecti repugnat. Vulgaris sermo de perfectione simpliciter saepe vacillat. Item, intelligibile videtur dicere gradum supremum determinati generis, ut substantiae, unde igitur concludetur, quod est perfectio simpliciter ? De passionibus entis in communi secus est, quia consequuntur omne ens, vel passio communis, vel alterum disjunctorum. Si protervus diceret, quod omne denominativum primum cujuslibet generis generalissimi, est perfectio simpliciter, unde improbares ? Diceret enim quodlibet tale, esse melius quocumque sibi incompossibili. Si intelligatur denominative, quia incompossibilia sibi non sunt nisi denominativa sui generis, quia omnia illud excellit: si intelligitur de substantiis denominatis, inquantum denominata, similiter diceret. Quod si subjectum determinat illud, determinat sibi nobilissimum. Si non, saltem subjectum quodlibet, inquantum denominatur isto, est melius quolibet, inquantum denominatur, alio sibi incompossibili.