DE PRIMO RERUM OMNIUM PRINCIPIO

 CAPUT I.

 Dicendum igitur primo, quod ordo essentialis videtur primaria sui divisione dividi, sicut aequivocum in aequivocata, scilicet in ordinem eminentiae, e

 Istius secundae divisionis utrumque subdividitur, subdi videndo primo secundum, quia jam praedictis consonat. Nam prius, quod est causatum propinquius

 CAPUT II.

 Positis tribus regulis seu maximis, quae instar primorum principiorum a nemine negari possunt, etsi in margine notentur conclusiones, comparat quatuor

 Probat clare conclusione sexta triplici ratione, quod non habet esse ab agente, non posse esse materiatum: sed e contra stat aliquid effici, quod mate

 Haec ex praemissis quatuor satis, habet tamen probationes speciales. Prima est, quia causalitates causarum extrinsecarum perfectionem dicunt, cui non

 Postquam tractavit de membris quartae divisionis, quae est secunda subdivisio secundae divisionis principalis, positae cap. I. et de primo ejus membro

 Circa primam divisionem ordinis positam cap. I. in eminens et excessum, seu in nobilius et minus nobile secundum essentiam ponit duas alias conclusion

 Probatur, quia finis est melior eo, quod est ad ipsum. Hoc probatur sic: quia finis ut amatum, movet efficiens ad causandum sit igitur finis A, effic

 CAPUT III

 Evidenter ostenso, aliquam naturam esse effectivam, conclus. 1. convincit etiam hac conclus. 2. aliquod effectivum esse simpliciter primum a nullo dep

 Tertia conclusio, quod Simpliciter primum effectivum est incausabile. Quarta, actu existit. Quinta, incausabile ex se est necesse esse. una tantum nat

 Ponit quatuor conclusiones de fine, similes quatuor primis conclusionibus de effectivo. Prima, dari aliquod finitivum, ex prima hujus. Secunda, illud

 Ad duas primas conclusiones ostendendas praemitto unam conclusionem talem:

 CAPUT IV.

 Demonstrat conclusionem primam discursu mirabili, primam naturam esse simplicem, de quo agit 1. distinct. 8. quaest. 1. ubi quaest. 3. docet eam non e

 Ista probatur: Primum est pc se agens, quia omni causa per accidens, prior est aliqua per se, 2. Physicorum, text. com. 66. omne per se agens agit pro

 Primam causam contingenter causare quidquid causat, sive mediate, sive immediate, patet ex tertia probatione pro conclusione quarta. Instat quadruplic

 Sexta conclusio: Amare primi entis non esse aliud ab ipso, quia primum efficiens amare primum finem, est incausabile, et hoc est tantum unum. Hinc inf

 Conclus. 8. Intellectus Dei intelligit distincte omne intelligibile, et alia a se prius naturaliter, quam sint. Ratio primae partis, quia id est perfe

 Concludit devote et ingeniose infinitatem naturae primae. Primo ex infinita intellectione intellectus ejus, quia plura intelligere arguit majorem perf

 Tertio probat infinitatem ex identitate intellectionis cum substantia, quia nulla finita intellectio sic identificatur. Hanc rationem non habet i. d.

 Septimo probat infinitatem primi entis ex ejus efficientia, quia secundum Aristotelem moret motu infinito. Circa quod recitat et refutat aliorum expos

 Secundum ultimam viam efficientiae, alii ponunt primum ens infinitum, quia creat, rejicitur, et ostendit inter esse et non esse, tantam esse distantia

 SCHOLIUM X.

 SCHOLIUM XI.

 SCHOLIUM XII.

Scholium.

Evidenter ostenso, aliquam naturam esse effectivam, conclus. 1. convincit etiam hac conclus. 2. aliquod effectivum esse simpliciter primum a nullo dependens. Cujus fundamentum est, quia ascendendo non est ire in infinitum, etiam secundum Philosophos, loquendo de causis essentialiter ordinatis, quas bene explicat, et tres differentias earum a causis accidentaliter ordinatis: ut hoc convincat, probat tres propositiones. Primam, infinitatem essentialiter ordinatorum esse impossibilem, quinque rationibus. Secundam, Infinilatem accidentaliter ordinatorum impossibilem esse, nisi detur status in essentialiter ordinatis. Tertiam, Negato ordine essentiali, infinitatem adhuc esse impossibilem, et per consequens dandum esse primum effectivam, a nullo dependens. Totam hanc litteram fere immutatam habet Doctor 1 d. 2. q. 2. art. 1. a n. 11. ubi fuse Lichet. Bargius, et alii ejus expositores.

Aliquod effectivum est simpliciter primum.

Hoc non est effectibile, nec in virtute alterius effectivum. Probatur ex prima sic: Aliquod effectivum sit A, si est primum, hoc modo exponendo primum, habetur propositum: si non; ergo est posterius effectivum, quia effectibile ab alio, vel quia virtute alterius effectivum. Si negatur negatio, ponitur affirmatio. Illud alterum sit B, de quo arguitur sicut argutum est de A, aut procedetur in infinitum in effectivis, quorum quodlibet respectu prioris erit secundum, aut stabitur in aliquo priore, non habente prius: infinitas non est possibilis in ascendendo; ergo primitasnecessaria, quianonhabens pinus, nullo priore se est posterius, nam circulum in causis destruit conclusio secunda secundi capitis. Hic instatur: quia secundum philosophantes, est possibilis infinitas in ascendendo, sicut ipsi ponebant de generantibus infinitis, quorum nullum esset primum, sed quodlibet secundum, et tamen hoc ab eis ponebatur sine circulo. Hanc instantiam excludendo, dico quod Philosophi non posuerunt infinitatem possibilem in causis per se, et essentialiter ordinatis, sed tantum accidentaliter, sicut patet per Avicennam 6. Metaph. cap. 5. ubi loquitur de infinitate individuorum in specie. Sed ad propositum ostendendum expono, quae sint causae essentialiter subordinatae, et quae accidentaliter. Ubi sciendum, quod aliud est loqui de causis per se et per accidens, et de causis essentialiter et accidentaliter ordinatis. Nam in primo est comparatio unius ad unum, scilicet causae ad causatum: et est causa per se, quae secundum naturam propriam, non secundum aliquid sibi accidens, causat: et causa per accidens est,

quae per aliquid sibl accidens causat, et sic est comparatio duarum causarum inter se, inquantum est ab eis causatum. Et differunt in tribus causae essentialiter et per se ordinatae, ab accidentaliter ordinatis. Prima differentia est, quia in per se, secunda inquantum causat, dependet a prima: in per accidens, non, licet in esse vel in aliquo alio, dependeat. Secunda est, quia in per se ordinatis est causalitas alterius rationis et alterius ordinis, quia superior est perfectior, in accidentaliter ordinatis, non. Haec dependet, sive sequitur ex prima. Nam nulla causa a causa ejusdem rationis, dependet essentialiter in causando, quia in causatione alicujus, sufficit unum unius rationis. Tertia sequitur ex duabus praemissis, scilicet quod omnes causae per se ordinatae simul necessario requiruntur ad causandum, alioquin aliqua per se causalitas deesset effectui, sed non requiruntur simul accidentaliter ordinatae. Ex istis ostenditur propositum sic: Infinitas essentialiter ordinatorum est impossibilis, et infinitas accidentaliter ordinatorum est impossibilis, nisi ponendo statum in essentialiter ordinatis; ergo omni modo est impossibilis infinitas in essentialiter ordinatis. Si etiam negetur ordo essentialis, infinitas est impossibilis: ergo omnino est aliquod primum simpliciter effectivum. Hic sunt tres propositiones assumptae. Propterbrevitatem, prima dicatur A, secunda B, tertia C. Prima istarum probatur, scilicet A quod scilicet in essentialiter ordinatis impossibilisest infinitas. Tum, quia universalitas causatorum ordinatorum est causata; ergo ab aliqua causa, quae nihil est illius universalitatis. Tunc enim aliquid esset causa sui, tota enim universalitas dependentium dependet, et a nullo illius universalitatis; tum secundo, quia infinitae causae essentialiter ordinatae essent simul in actu, ex tertia differentia supra. Consequens nullus Philosophus ponit; tum tertio, quia prius est propinquius primo, ex 5. Metaph. texi. com. 16. ergo ubi nullum primum, nihil essentialiter prius. Tum quarto, quia superior est perfectior in causando, ex secunda differentia; ergo in infinitum superior est in infinitum perfectior, et ita infinitae perfectionis in causando; est ergo non causans in virtute alterius, quia omnis talis imperfecte causat, eo quod dependens in causando. Tum quinto, quia effectivum nullam imperfectionem necessario ponit, patet in propositione octava secundi capituli; ergo potest esse in aliqua natura sine imperfectione; sed si esset dependens ab alia in infinitum, in nulla esset sine imperfectione: ergo effectivitas independens potest inesse alicui naturae; illa est simpliciter prima: ergo effectivitas simpliciter prima est possibilis; sufficit hoc, quia inferius ex hoc concludetur, quod est in re. Et sic quinque rationibus patet A.

B probatur, scilicet quod infinitas accidentaliter ordinatorum est impossibilis, nisi statu posito in essentialiter ordinatis, quia infinitas accidentalis si ponitur, hoc non est simul, ut patet; sed successive tantum, alterum post alterum, ita quod licet fecundum aliquo modo sit a priori, tamen non dependet ab ipso in causando. Potest enim causare illo non existente, sicut filius generat, patre mortuo, sicut ipso vivo. Talis infinitas successionis est impossibilis, nisi ab aliqua natura durante infinite, a qua tota successio et quodlibet ejus dependet. Nulla enim difformitas perpetuatur, nisi in virtute alicujus permanentis, quod nihil est successionis, quia omnia successiva sunt ejusdem rationis; sed est aliquid prius essentialiter, quia quodlibet successionis dependet ab ipso, et hoc in alio ordine quam a causa proxima, quae est aliquid successionis illius; patet ergo B.

Probatur C, scilicet si negetur ordo essentialis, infinitas est simpliciter impossibilis; quiaex prima hujus capituli, cum aliqua natura sit effectiva, si negetur essentialis ordo effectivorum; ergo illa in nullius alterius virtute causabit; et licet ipsa in aliquo singulari ponatur causata, tamen in aliquo est incausata, quod est propositum de natura prima; quia si in quolibet ponatur causata, jam contradictio implicatur negando ordinem essentialem; quia nulla natura potest poni in quolibet causata, ita quod sit ordo accidentalis sub ipsa, sine ordine essentiali ad aliam naturam, sicut ex B patet.