DE PRIMO RERUM OMNIUM PRINCIPIO

 CAPUT I.

 Dicendum igitur primo, quod ordo essentialis videtur primaria sui divisione dividi, sicut aequivocum in aequivocata, scilicet in ordinem eminentiae, e

 Istius secundae divisionis utrumque subdividitur, subdi videndo primo secundum, quia jam praedictis consonat. Nam prius, quod est causatum propinquius

 CAPUT II.

 Positis tribus regulis seu maximis, quae instar primorum principiorum a nemine negari possunt, etsi in margine notentur conclusiones, comparat quatuor

 Probat clare conclusione sexta triplici ratione, quod non habet esse ab agente, non posse esse materiatum: sed e contra stat aliquid effici, quod mate

 Haec ex praemissis quatuor satis, habet tamen probationes speciales. Prima est, quia causalitates causarum extrinsecarum perfectionem dicunt, cui non

 Postquam tractavit de membris quartae divisionis, quae est secunda subdivisio secundae divisionis principalis, positae cap. I. et de primo ejus membro

 Circa primam divisionem ordinis positam cap. I. in eminens et excessum, seu in nobilius et minus nobile secundum essentiam ponit duas alias conclusion

 Probatur, quia finis est melior eo, quod est ad ipsum. Hoc probatur sic: quia finis ut amatum, movet efficiens ad causandum sit igitur finis A, effic

 CAPUT III

 Evidenter ostenso, aliquam naturam esse effectivam, conclus. 1. convincit etiam hac conclus. 2. aliquod effectivum esse simpliciter primum a nullo dep

 Tertia conclusio, quod Simpliciter primum effectivum est incausabile. Quarta, actu existit. Quinta, incausabile ex se est necesse esse. una tantum nat

 Ponit quatuor conclusiones de fine, similes quatuor primis conclusionibus de effectivo. Prima, dari aliquod finitivum, ex prima hujus. Secunda, illud

 Ad duas primas conclusiones ostendendas praemitto unam conclusionem talem:

 CAPUT IV.

 Demonstrat conclusionem primam discursu mirabili, primam naturam esse simplicem, de quo agit 1. distinct. 8. quaest. 1. ubi quaest. 3. docet eam non e

 Ista probatur: Primum est pc se agens, quia omni causa per accidens, prior est aliqua per se, 2. Physicorum, text. com. 66. omne per se agens agit pro

 Primam causam contingenter causare quidquid causat, sive mediate, sive immediate, patet ex tertia probatione pro conclusione quarta. Instat quadruplic

 Sexta conclusio: Amare primi entis non esse aliud ab ipso, quia primum efficiens amare primum finem, est incausabile, et hoc est tantum unum. Hinc inf

 Conclus. 8. Intellectus Dei intelligit distincte omne intelligibile, et alia a se prius naturaliter, quam sint. Ratio primae partis, quia id est perfe

 Concludit devote et ingeniose infinitatem naturae primae. Primo ex infinita intellectione intellectus ejus, quia plura intelligere arguit majorem perf

 Tertio probat infinitatem ex identitate intellectionis cum substantia, quia nulla finita intellectio sic identificatur. Hanc rationem non habet i. d.

 Septimo probat infinitatem primi entis ex ejus efficientia, quia secundum Aristotelem moret motu infinito. Circa quod recitat et refutat aliorum expos

 Secundum ultimam viam efficientiae, alii ponunt primum ens infinitum, quia creat, rejicitur, et ostendit inter esse et non esse, tantam esse distantia

 SCHOLIUM X.

 SCHOLIUM XI.

 SCHOLIUM XII.

Scholium.

Ultima conclusio ostendit idem non posse essentialiter dependere ad duo totaliter, quia unus effectus non potest esse a duabus causis totalibus ejusdem rationis, ut habet 1. distinct. 2. q. 2. num. 19. et 2 distinct. 3. quaest. 4. et passim. Ex quo probat primo triplicem illam primitatem (de qua conclus. 15. ) uni tantum naturae inesse. Secundo, has primitates, scilicet efficientiae, finis, et eminentiae inseparabiles esse. Tertio, unam tantum naturam existere primam, illa trina primitate ad omnem aliam, et sic omnes alias esse illa posteriores, tripliciter. Discursus Doctoris supra humanum ingenium ascendere videtur.

Ad duas primas conclusiones ostendendas praemitto unam conclusionem talem:

Impossibile est idem ad duo essentialiter dependere, ad quorum utrumque, ejus dependentia terminetur totaliter.

Haec probatur sic: Una causa totali causante aliquid in aliquo genere causae, impossibile est aliam causare idem in eodem genere causae, quia tunc idem bis causaretur, vel neutra esset causa totalis. Similiter illud tunc causaret, quo non causante, nihilominus esset causatum, quod est absurdum; et ita impossibile est idem quacumque dependentia dependere a duobus, quorum alterum ejus dependentiam terminaret totaliter, jam enim alterum non sufficienter terminaret, si adhuc ad reliquum dependeret. Similiter tunc dependeret ad aliquid, quo non existente, nihilominus esset secundum eumdem ordinem essendi, quod est contra rationem dependentiae, intelligendo quod nihilominus esset secundum eumdem ordinem. Hac conclusione ostensa, nunc duas primas in decima simul inclusas, de causis intrinsecis propono sic: Uni soli naturae inest quaecumque primitas causae extrinsecae unius rationis. Probatur, quia si pluribus insit talis primitas, aut respectu eorumdem posteriorum, aut aliorum: non primo modo, ex decima sexta jam praemissa. Similiter in quolibet posteriori essent duae dependentiae ejusdem rationis, quia ad duo prima non est una dependentia. Consequens est inconveniens. Nec secundo modo potest poni, quia si sic, ad illud primum et aliorum illorum, et aliorum est aliud universum, quia entia ista et illa, non ordinabuntur inter se, nec ad idem; sine enim unitate ordinis non est unitas universi. Unde in ipso fine uno ponit Aristoteles 12. Metaph. text. com. 52.

et inde, bonitatem universi principalem, quia ad unum summum est unus ordo. Sufdcit mihi loqui de solo universo, non fingere aliud, de quo nullam rationem habeo, imo potius obviationem.

Item, probationes probabiles apponuntur. In essentiali ordine ascendendo, itur ad unitatem et paucitatem; ergo stetur in uno. Item, causalitas causae superioris ad plura se extendit; ergo quanto superius itur, pauciora sufficiunt; ergo, etc. Haec declarat proximam. Item, de primo eminenti videtur manifestum, quia si impossibile est duas naturas esse non sic ordinatas, quarum una aliam non excedat, quia in hoc numeris comparantur, multo impossibilius est duas esse in eodem gradu primo. Item de fine, quia tunc nullus finis esset omnis alterius a se quietativus, cum hoc intelligibile sit, sequitur ut prius. Item, alias nulla natura contineret perfectionem omnis alterius naturae a se virtualiter; cum ergo hoc intelligibile sit sine contradictione, nulla esset perfectissima, Ad tres etiam alias conclusiones, sunt etiam probationes speciales. Primum effectivum est actualissimum, quia virtualiter continens omnem actualitatem possibilem; primus finis est optimus, virtualiter continens omnem bonitatem possibilem; primum eminens est perfectissimum, eminenter continens omnem perfectionem possibilem; haec tria non possunt separari, quia si unum est in una natura, aliud in alia, quid istorum simpliciter emineret, non posset dari. Unde istae tres primi tates videntur exprimere tres rationes summae bonitatis, necessario concurrentes, quae sunt summa communicabilitas, summa amabilitas, et summa integritas, summa totalitas; bonum enim et per fectum idem 5. Metaph. text. com. 21. et perfectum et totum ex 3. Physic. text. com. 63. Patet autem de bono, quod est appetibile, ex 1. Ethic. et communicativum, per Avicennam 6. Metaph. cap. 1. nullum enim perfectum communicat, nisi quod liberaliter communicat quod vere summo bono convenit, quia ex communicatione non expectat aliam retributionem, quod est proprium liberalis, per Avicennam ibid. cap. 5 Unica natura existens, est prima in triplici ordine praedicto, respectu cujuslibet alterius naturae, ita quod quaelibet alia est sic tripliciter posterior illa prima.

Posset quis protervus tenendo decimam sextam dicere, quod praeter illam sunt multae naturae, non quidem sic primae, sed nec posteriores illa prima secundum aliquem ordinem praedictorum, sed efficientiae, vel tantum eminentiae, et finis; non quidem efficientiae, ut quidam dicunt Aristotelem sensisse de Intelligentiis post primam, et fortasse de materia prima. Hoc quidem licet posset improbari ex praedictis, tamen expedit explanari. Primo quidem improbatur ex sexta hujus capituli: quia si necesse esse, ex se uni naturae inest, et quidquid non est posterius in quocumque trium praedictorum ordine, est necesse esse ex se; ergo unica natura non est prior quolibet posteriore; ergo sic tripliciter quaelibet alia est posterior. Secunda propositio hujus argumenti patet ex tertia, nona et decimatertia hujus capituli, adjunge cuilibet sextam hujus. Secundo, probatur in speciali, quia quod non est finis, nec ad finem aliquem, est frustra; in entibus nihil est frustra; ergo quaelibet alia natura aprimo fine, est adfinem aliquem; et si ad aliquem, ergo ad primum, ex tertia secundi.

Similiter de eminente: quod non est supremum, nec excessum ab aliquo, nullum habet gradum, et sic nihil est; ergo omne quod non est supremum, est excessum; ergo a supremo, ex tertia secundi. Ex his ostenditur de efficientia, quae negaretur, quod scilicet est finis primus, vel finitum. Haec duo probantur supra: ergo est primum efficiens, vel effectum: nam membra hujus disjuncti convertuntur cum membris illius. Secunda patet ex quarta et quinta secundi. De prima patet ex proxima praecedente. Similiter per eminentiam; si quodlibet est supremum, vel excessum a supremo; ergo primum efficiens vel effectum, quia haec etiam membra convertuntur, ex penultima et ultima secundi, et decima quinta hujus tertii. Positio etiam alicujus entis, nullum ordinem habentis, irrationalis est valde, sicut in secunda ratione ad sextam, et in probatione 17. hujus aliqualiter ostensum est.

Vere Domine omnia in sapientia ordinata fecisti, ut cuilibet intellectui rationabiliter videatur, quod omne ens est ordinatum, unde absurdum fuit philosophantibus ordinem ab aliquo amovere. Ex hac autem universali, ens omne est ordinatum, sequitur quod non omne ens est posterius, et non omne prius: quia utroque modo, vel idem ad se ordinaretur, vel circulus in ordine poneretur: est ergo aliquod ens prius et non posterius, et ita primum, et aliquod posterius, et non primum, nullum autem quin sit aut prius, aut posterius. Tu es unicum primum, et omne aliud a te est posterius te, sicut in triplici ordine, ut potui, declaravi.

ANNOTATIONES.

Sequitur tertium capitulum applicalivum dictorum ad propositum. Eligit enim de numero ordinum praemissorum tres, qui sunt ad rem, videlicet eminentiae et causalitatis duplicis, finalis scilicet, et efficien tis; et procedit per conclusiones ordinate, et salis clare. Et quia tota haec materia in his duobus ultimis capitulis habetur fere de verbo ad verbum, mutato aliqualiter ordine, in 2. dist. 1. quaest. 1. et ibi declaratur, et examinatur communiter, ideo hic breviter pertranseo. Ponit num. 4. conclusiones de primitale effectiva, in quarum prima, nota quod dicit, excludendo instantiam de propositionibus de possibili, et de actu, et qualiter primae sunt necessariae, plura ex logicalibus addendo. Vide in Quodlibeto, quaest. 7. in simili et alibi. In secunda vero conclusione adverte ad illam propositionem; sinegatur negatio, ponitur affirmatio, quam in simili habet alibi, scilicet in primo, distinct. 17. quaest. 1. et in 2. distinct. 2. quaest. et 9. et in 4. distinct. 1. quaest. 6. Ibi etiam pondera instantiam ex Philosophis, quaere 8. Physic. a principio ad longum, et 2. de Generat. text. com. 56. 58. et 68. et alibi. In solutione vero instantiae digreditur valde notanter, et totum habes in primo, ubi supra; et assignat differentiam triplicem essentialiter ordinatorum ab accidentaliter ordinatis, et qualiter alia est comparatio talium, et alia causae per se, ad causam per accidens. Et ponit tres propositiones, quarum prima est, quod In essentialiter ordinatis datur status, quam appellat A, et probat eam ratione quintuplici, quas conatur Frater Guillelmus Occham infringere, Quodlibelo 2. quaest. 1. et alia in hoc processu, ut infra tangam, sed quantum profecit ibi dicam.

Secunda propositio est, quod In accidentaliter ordinatis potest non dari status, quam appellat B, in cujus probatione, cum dicit; Talis infinitas successionis est impossibilis, etc. Quaere ad hoc 8. Physicorum text. com. 53. et 78. et 12. Metaphys. text. cora. 29. et sequentibus, et 1. Caeli, et 2-de Generatione, ubi supra et alibi. Consequenter ibi: nulla enim difformitas, etc. pondera in simili in 4. distinct. 12. quaest. 3. in solutione. Tertia propositio est, quod Simpliciter est impossibilis infinitas in causis, cujus probationem bene examinabis. Prima ergo conclusio ponit in entibus naturam effectivam. Secunda ponit priraitatem ejus. Tertia incapabilitatem. Quarta existentiam Actualem, et addit corollarium quartae conclusioni, continens quasi quatuor dictas conclusiones. Deinde addit alias duas conclusiones incidentales, quae communes sunt triplici dictae primitati: quarum prima ponit necessitatem essendi incausabilis, et secunda unitatem naturae, quae ex se est necesse esse; cujus probationes singulares valde nolabis, et specialiter ultimam, quae currit, et confirmabis maxime secundam ex 8. Physic. et 1- Caeli, et 12. Metaphysic. quas etiam Occham infringere conatur. Vide eum Quodlibet 1. quaest. 1 et ubi supra, et distinct. 2. prim. . quaest. de unitate Dei. Tu tamen fortificabis argumenta Doctoris, et impugnabis solutiones ejus. In aliquibus originalibus assignatur quoddam parvum Extra, ibi, quod sic incipit: Hic instatur, etc. usque illuc. Item, si iuaenaturae, etc. et aliud infra, ibi; Instatur de personis divinis, etc. usque illuc: Juxta quatuor conclusiones, etc. et non sunt de littera, neque multum neces saria; sed si volueris legere totum, plura notabis, et addes diligenter. Vide 2. 5. 8. 26. et 33. distinct. 1. et 5. quaest. Quodlibet. et alibi saepe, pro declaralione illius litterae, et 3. distinct. 1. et 2. et super 7. Metaphysic. Deinde ponit alias quatuor conclusiones similes primis quatuor de primitale flnitiva, et alias quatuor de primitate eminentiali, in quarum secundae probatione, nota qualiter species, vel formae sunt sicut numeri. Vide super 8. Metaph, in quaest. et in 1. distinct. 17. quaest. ultima, solvendo primum principale, et in 2. distinct. 3. quaest. 7. et 10. conveniunt enim numeri, et species quoad resolvi in indivisibilia, quoad non pati divisionem, quoad habere per se unitatem, quoad non suscipere magis et minus, differunt autem in aliis, ut nosti. Adjungit etiam cuilibet quaternario suum corollarium, ut primo, et littera satis patet. In aliquibus originalibus, ponitur quaedam littera, quae sic incipit: Item, de primo eminent ae, etc Quam, quia non multum ad propositum, dimisimus; adde si vis. Consequenter ponit quinque alias conclusiones: quarum ultimam appellat, fructum hujus capituli, eidem videlicet, naturae, et unicae attribuendo praedictam triplicem primitatem, quam conclusionem dicit praegnantem senario faetu. Alias vero quatuor, quasi contirmalivas et dedara -tivas ejus, adjungit, ubi tota littera valde dependens, et resoluta, et singularis doctrinae existit, affuit certe calamo Paracleti digitus. In fine vero quasi epilogando concludit intentum hujus capituli.

Circa dicta in hoc capitulo possent nonnulla dubia moveri, sicut circa praecedentia: sed quia, ut dixi prius in 2. distinct. 1. copiose disputantur, ut ibi saepius notavi, et adversarii, atque sequaces hujus pertractant fere omnia, et maxime Nominales, quorum argumenta et solutiones hic pertractare longum esset, ideo omnia omitto lectori ingenioso, et ad alia festino, ubi declarationis prolixioris urget necessitas. Nescio enim, quo zelo ductus Guillelmus Occham, ubi supra, et Quodlibet. 7. quaest. 17. et sequentibus, et Quodlibet. 3. quaest. 1. conatus est totum processum Doctoris in hoc capitulo, et sequenti perturbare 5 aut quia Anglicus, et iste Scotus, qui raro concordant; aut quia subtilem et ingeniosum impugnando, similis apparere voluit; aut quia forte Fidem Christianam magnificando, voluit omnia ista esse credita, et ad hoc posset accipi argumentum ad hominem hic: quia in Theorematibus seu in tractatu propositionum creditarum, habet iste, quod non potest probari Deum esse intelligentem, vel volentem, vel infinitum, et sic de aliis, quae hic tractantur, et probantur; videtur ergo contradicere sibiipsi, et ita Occham bene dicit. Ad hoc tamen patet solutio ibidem, ut infra tangam, quia loquitur ibi de probatione evidenti demonstrativa propter quid, etc. hic vero utitur probatione persuasiva, ut in Reponatis, 1. distinct. 2. expresse dicit, similiter ibidem in prologo contra antiquos Theologos invehitur, qui vilificant Theologum et Theologiam, nihil sibi scientifice attribuentes, ultra vetulam. Vide in 3. distinct. 24. et in Quodlibelo, quaest. 7. plura ad propositum.

Aut certe voluit Occham, qui plurimum Sophista erat, potius apparere et non existere, quam e contra; desideravit namque fundamenta illius viae Nominalium ubique dilatare, sed ultimate in aere tremulo totum projecit, aut forte cum sequacibus Doctoris concurrebat. Licebat autem illis temporibus in materiis indifferentibus cuilibet suo modo dicere; sed quis altius aedificavit, et stabilius et sincerius congregavit, saccus dicit. Forte etiam non in vituperium Doctoris, quem suum, et religionis, et Subtilem plerumque nominat, scripsit, sed rigore Minorum, qui nemini parcunt, synteresi et conscientia sibi appropriatis, moti, cunctos ingenii elevatione et indagine, salva pace aliorum dixerim, transcendentes, usus est; sed quomodocumque fuerit, aurum purgavit quoties in fornace examinans rigorosi verba Scotica commovit. Nimirum etiamsi ingeniosi subtilitate hujus Doctoris imbuti, conati sunt subtilia, aut pro, aut contra addere, cum obtusa capita semper inventis contenta, jactant se posse, aut respondere, aut arguere ad hujus aquilae monimeiir ta. aestimo breviter, quod vir ille doctissimus, atque Catholicus admirative potius quam assertive contra hujus Doctoris doctrinam aliquando insurgit, licet, ut verum fatear, equo albo, sua disputatio abundavit.