DE PRIMO RERUM OMNIUM PRINCIPIO

 CAPUT I.

 Dicendum igitur primo, quod ordo essentialis videtur primaria sui divisione dividi, sicut aequivocum in aequivocata, scilicet in ordinem eminentiae, e

 Istius secundae divisionis utrumque subdividitur, subdi videndo primo secundum, quia jam praedictis consonat. Nam prius, quod est causatum propinquius

 CAPUT II.

 Positis tribus regulis seu maximis, quae instar primorum principiorum a nemine negari possunt, etsi in margine notentur conclusiones, comparat quatuor

 Probat clare conclusione sexta triplici ratione, quod non habet esse ab agente, non posse esse materiatum: sed e contra stat aliquid effici, quod mate

 Haec ex praemissis quatuor satis, habet tamen probationes speciales. Prima est, quia causalitates causarum extrinsecarum perfectionem dicunt, cui non

 Postquam tractavit de membris quartae divisionis, quae est secunda subdivisio secundae divisionis principalis, positae cap. I. et de primo ejus membro

 Circa primam divisionem ordinis positam cap. I. in eminens et excessum, seu in nobilius et minus nobile secundum essentiam ponit duas alias conclusion

 Probatur, quia finis est melior eo, quod est ad ipsum. Hoc probatur sic: quia finis ut amatum, movet efficiens ad causandum sit igitur finis A, effic

 CAPUT III

 Evidenter ostenso, aliquam naturam esse effectivam, conclus. 1. convincit etiam hac conclus. 2. aliquod effectivum esse simpliciter primum a nullo dep

 Tertia conclusio, quod Simpliciter primum effectivum est incausabile. Quarta, actu existit. Quinta, incausabile ex se est necesse esse. una tantum nat

 Ponit quatuor conclusiones de fine, similes quatuor primis conclusionibus de effectivo. Prima, dari aliquod finitivum, ex prima hujus. Secunda, illud

 Ad duas primas conclusiones ostendendas praemitto unam conclusionem talem:

 CAPUT IV.

 Demonstrat conclusionem primam discursu mirabili, primam naturam esse simplicem, de quo agit 1. distinct. 8. quaest. 1. ubi quaest. 3. docet eam non e

 Ista probatur: Primum est pc se agens, quia omni causa per accidens, prior est aliqua per se, 2. Physicorum, text. com. 66. omne per se agens agit pro

 Primam causam contingenter causare quidquid causat, sive mediate, sive immediate, patet ex tertia probatione pro conclusione quarta. Instat quadruplic

 Sexta conclusio: Amare primi entis non esse aliud ab ipso, quia primum efficiens amare primum finem, est incausabile, et hoc est tantum unum. Hinc inf

 Conclus. 8. Intellectus Dei intelligit distincte omne intelligibile, et alia a se prius naturaliter, quam sint. Ratio primae partis, quia id est perfe

 Concludit devote et ingeniose infinitatem naturae primae. Primo ex infinita intellectione intellectus ejus, quia plura intelligere arguit majorem perf

 Tertio probat infinitatem ex identitate intellectionis cum substantia, quia nulla finita intellectio sic identificatur. Hanc rationem non habet i. d.

 Septimo probat infinitatem primi entis ex ejus efficientia, quia secundum Aristotelem moret motu infinito. Circa quod recitat et refutat aliorum expos

 Secundum ultimam viam efficientiae, alii ponunt primum ens infinitum, quia creat, rejicitur, et ostendit inter esse et non esse, tantam esse distantia

 SCHOLIUM X.

 SCHOLIUM XI.

 SCHOLIUM XII.

SCHOLIUM X.

Decima conclusio ex infinitate probata conclusione nona, ostendit primum ens omnimodam habere simplicitatem, omnemque excludere compositionem. Probat primo, de compositione essentiali. Secundo, de quantitativa, ubi examinat rationem Aristotelis 8. Physicor. scilicet an potentia infinita possit esse in magnitudine, et quam vim habet ad propositum, de quo fusius agit 1. d. 8. quaest. 1. ubi num. 3. illam etiam rationem tractat. Tertio, probat de accidentali, quia primum ens nullius accidentis capax est, de quo ibi, num. 4.

Ex infinitate sequitur omnimoda simplicitas, primo, intrinseca, essentialis.

Quia aut componeretur ex finitis in se, aut ex infinitis. Si primum; ergo finitum: si secundum: ergo pars non minor toto. Secundo, quod non componitur ex partibus quantitativis, probatur ex hoc quod infinita perfectio non est in magnitudine finita, quia in majore esset major virtus. Infinito autem nihil majus. Nec in magnitudine infinita, quia infinita magnitudo esse non potest. Haec est ratio Philosophi 8. Physicor. text. comm. 78. et 12. Metaphysicor. text. com. 41. Sed instatur: quia perfectio infinita esset ejusdem rationis in toto et in parte, et ideo non in majori major: sicut modo anima intellectiva est perfectissima forma, et ita perfecta est in modico corpore sicut in magno, et in parte corporis sicut in toto: et si ipsam secundum suam essentiam consequeretur infinita potentia, scilicet intelligendi infinita intelligibilia, ita sequeretur eam in magnitudine modica, quod si major poneretur, non esset major potentia: haec igitur negatur, Omnis potentia in magnitudine, major est in majori. Ratio Aristotelis coloratur per hoc, quod probat perfectionem vel potentiam infinitam non esse in magnitudine, sic quod extendatur per accidens, quod scilicet pars sit in parte: quia tunc major esset in tota quam in parte, quantum ad efficientiam in operando, licet non secundum intensionem in se, sicut patet de igne magno et parte ejus, et ita sequitur quod in magnitudine finita, non est potentia infinita secundum efficientiam, et hoc extensa: ergo nec secundum intensionem in se infinita. Haec consequentia secunda patet: quia non concluditur infinitas in se, nisi ex infinitate in efficientia, sed quod primum sequitur, ostenditur dupliciter.

Primo, quia in qualibet parte aliquota magnitudinis finitae, est potentia finita secundum efficientiam: alias pars non esset minor toto; ergo in toto est finita, quia compositum ex finitis in se et finities sumptis, est finitum.

Secundo sic: quia si intelligitur magnitudo crescere, crescet potentia, sic scilicet quod secundum efficientiam; igitur prius fuit finita et semper est, quamdiu intelligitur posse crescere quod semper est, dum est in magnitudine finita: igitur nunquam intelligitur impossibilis crescere, nisi sit in magnitudine infinita, et ita nec alias est infinita secundum efficientiam; ergo nec secundum intensionem.

Sed quid ad propositum, quod potentia infinita intensive, non extenditur per accidens, ita quod pars sit in parte magnitudinis, quomodo hinc sequeretur quod omnino non sit in magnitudine? suppletur ultima ratio sic: Extensio extendit aliquid quod est subjectum, et non illam perfectionem infinitam, nec materiam, cujus illa sit forma, sicut intellectiva est corporis: quia illa perfectio non est in materia, ex prima hujus: ergo, etc. Unde et ante istam probationem, probat Philosophus non esse ejus materiam 12. Metaph. text, comm. 30 et virtute illius conclusionis prioris et istius, sequitur propositum sufficienter. Propositum sic probatur brevius: Intelligere non est subjectum extensionis: prima natura est intelligere ex sexta hujus, et non receptum in materia, quae potest dici quanta ex prima hujus.

Item, quantum est divisibile;ergo posita divisione, saltem in intellectu, quaero si utraque pars sit Deus? si sic; ergo lotum non est Deus, quia pars prior toto:

si non utraque; ergo non fuit infinita perfectio, in quacumque parte quanti; ergo ipsa fuit extensa: et sic major in majori et non infinita, nisi in magnitudine infinita. Contra: Sic argue de homine diviso;ergo pheres homines, non sequitur. Respondeo: anima requirit corpus organicum ut primum perfectibile, habens magnam differentiam organorum propter operationes varias exercendas: sed Deus si est quantus, nullum actum habet, nisi intelligere et velle, quae uniformiter sunt, ut forma est in toto et ut in parte, ponendo partem quantitatis. Hoc probatur, quia intelligere est idem naturae primae; ergo nulla operatio illi inest incompossibilis ipsi intelligere.

Tert o, ex hoc concluditur quod non est componibilis alicui accidenti: quia omne perfectibile caret secundum se entitate perfectionis, alias non esset in potentia ad ipsam, ideo perfectio additur perfectibili, et totum est aliquid perfectius altero unitorum: infinito nihil deest, et nihil perfectionem addit, quod sit unibile ei. Tunc enim infinito aliquid majus esset. Secundo, quia accidentia materialia sibi inesse non possunt, quia non est quantus: accidentia immaterialia pertinentia ad intellectum et voluntatem non sunt in ipso, quia quae videntur ibi maxime accidentia, sunt idem sibi, ut intelligere et velle, ex sexta hujus.

Aliter arguitur ad hoc, quod in primo nihil est per accidens, quia per se ante omne per accidens, in primo nihil est causatum, in primo nulla est potentia. Hoc ostendit, quod accidentia non sunt de essentia primi, non autem quod non insunt ei accidentaliter. Primum non,

quia in essentia primi quae prima est, nihil esset per accidens, licet aliquid aliud ab ipsa accidentaliter sibi inesset; et ideo illo per accidens esset per se prius, quia essentia prima esset prior illa unione accidentis ad se. Secundum non, quia essentia prima esset incausata, licet aliquod causatum ipsam accidentaliter informaret; quaelibet enim essentia substantiae creatae non est causa sui, licet aliqua sit causa sui accidentis. Tertium non, quia potentia ad accidens, est potentia secundum quid. Unde ostenditur, quod non possit esse in aliquo, quod in essentia sua est tantum actus.

Aliter arguitur, quia nihil est in primo nisi perfectio simpliciter, ex secunda et tertia hujus; quaelibet talis est idem essentiae illi, alias illa non esset optimum ex se, vel plura simpliciter optima.

Non concludit, quia sicut patet per illud, quod dictum est in quarta hujus, probatione quinta, non repugnat rationi perfectionis simpliciter, quod sint multae perfectiones simpliciter, et quaelibet summa in suo gradu, et tamen unum summum melius alio, et omnibus illis simul sumptis; et quolibet eorum melius esset essentia primi, licet nulla earum sit eadem sibi, sed inhaerens tantum, quia non sequitur, est denominativum melius quolibet sibi incompossibili, et est secundum suam rationem in summo; ergo simpliciter optimum; sed tantum sequitur; ergo est optimum totius illius generis, in quo est ipsum, et denominativa sibi incompossibilia. Sed si omnes perfectiones quae dicuntur simpliciter, includerent se per identitatem, quidquid haberet unam perfectius alio, et aliam sic haberet, consequens est falsum; materia enim est magis necessaria quam forma, tamen minus est actus, accidens minus independens quam substantia, tamen simplicius ipsa. Similiter caelum est incorruptibilius mixto, tamen nostrum corpus animatum nobilius est, inquantum animatum. Ideo sequitur, quod differunt perfectiones simpliciter praeter aliquas, quae sunt passiones entis, et inter se, et a subjecto forte, et una intense habetur, alia non intense, vel omnino non habetur.

Sed nec prima propositio hujus rationis quartae est ostensa; nec illa secunda quae allegatur, scilicet quod perfectio quaelibet simpliciter, est idem essentiae illi, scilicet summae, non probat de accidente inhaerente, sed de intrinseco naturae summae. Si autem accidens poneretur in summo ab aliquo protervo, difficile esset contra ipsum ostendere, illud non esse perfectionem simpliciter, quia quandoque nobiliores naturae denominantur a denominativo minus nobili, et minus nobiles a nobiliori, quod dicitur perfectio simpliciter.

Exemplum, materia prima est simplex, homo non est simplex, simplicitas est denominativum tale. Imo difficile esset ex istis quatuor mediis ultimis, et forte impossibile probare, quod non sit accidens in primo per accidens contingenter inhaerens, et secundum quod possit per accidens mutari, sive a se, sive ab alio posteriori; quia voluntas nostra ponitur ex se mutari ad aliquid velle, licet ponatur prima causa respectu actuum nostrorum. Si bene probata esset in primo simplicitas accidenti repugnans, secunda conclusio esset valida. Si tibi duae probationes primae hic positae non placeant, afferas meliores.