DE PRIMO RERUM OMNIUM PRINCIPIO

 CAPUT I.

 Dicendum igitur primo, quod ordo essentialis videtur primaria sui divisione dividi, sicut aequivocum in aequivocata, scilicet in ordinem eminentiae, e

 Istius secundae divisionis utrumque subdividitur, subdi videndo primo secundum, quia jam praedictis consonat. Nam prius, quod est causatum propinquius

 CAPUT II.

 Positis tribus regulis seu maximis, quae instar primorum principiorum a nemine negari possunt, etsi in margine notentur conclusiones, comparat quatuor

 Probat clare conclusione sexta triplici ratione, quod non habet esse ab agente, non posse esse materiatum: sed e contra stat aliquid effici, quod mate

 Haec ex praemissis quatuor satis, habet tamen probationes speciales. Prima est, quia causalitates causarum extrinsecarum perfectionem dicunt, cui non

 Postquam tractavit de membris quartae divisionis, quae est secunda subdivisio secundae divisionis principalis, positae cap. I. et de primo ejus membro

 Circa primam divisionem ordinis positam cap. I. in eminens et excessum, seu in nobilius et minus nobile secundum essentiam ponit duas alias conclusion

 Probatur, quia finis est melior eo, quod est ad ipsum. Hoc probatur sic: quia finis ut amatum, movet efficiens ad causandum sit igitur finis A, effic

 CAPUT III

 Evidenter ostenso, aliquam naturam esse effectivam, conclus. 1. convincit etiam hac conclus. 2. aliquod effectivum esse simpliciter primum a nullo dep

 Tertia conclusio, quod Simpliciter primum effectivum est incausabile. Quarta, actu existit. Quinta, incausabile ex se est necesse esse. una tantum nat

 Ponit quatuor conclusiones de fine, similes quatuor primis conclusionibus de effectivo. Prima, dari aliquod finitivum, ex prima hujus. Secunda, illud

 Ad duas primas conclusiones ostendendas praemitto unam conclusionem talem:

 CAPUT IV.

 Demonstrat conclusionem primam discursu mirabili, primam naturam esse simplicem, de quo agit 1. distinct. 8. quaest. 1. ubi quaest. 3. docet eam non e

 Ista probatur: Primum est pc se agens, quia omni causa per accidens, prior est aliqua per se, 2. Physicorum, text. com. 66. omne per se agens agit pro

 Primam causam contingenter causare quidquid causat, sive mediate, sive immediate, patet ex tertia probatione pro conclusione quarta. Instat quadruplic

 Sexta conclusio: Amare primi entis non esse aliud ab ipso, quia primum efficiens amare primum finem, est incausabile, et hoc est tantum unum. Hinc inf

 Conclus. 8. Intellectus Dei intelligit distincte omne intelligibile, et alia a se prius naturaliter, quam sint. Ratio primae partis, quia id est perfe

 Concludit devote et ingeniose infinitatem naturae primae. Primo ex infinita intellectione intellectus ejus, quia plura intelligere arguit majorem perf

 Tertio probat infinitatem ex identitate intellectionis cum substantia, quia nulla finita intellectio sic identificatur. Hanc rationem non habet i. d.

 Septimo probat infinitatem primi entis ex ejus efficientia, quia secundum Aristotelem moret motu infinito. Circa quod recitat et refutat aliorum expos

 Secundum ultimam viam efficientiae, alii ponunt primum ens infinitum, quia creat, rejicitur, et ostendit inter esse et non esse, tantam esse distantia

 SCHOLIUM X.

 SCHOLIUM XI.

 SCHOLIUM XII.

Scholium.

Positis tribus regulis seu maximis, quae instar primorum principiorum a nemine negari possunt, etsi in margine notentur conclusiones, comparat quatuor effectus quatuor generum causae inter se, secundum concomitantiam, et hoc per quatuor conclusiones: in quarum prima, quae est quarta in ordine, convincit quod non est finitum, seu effectus finis non posse esse effectum agentis. Ubi triplici ratione ostendit finem esse primam causarum, de quo vide ipsum in prolog. q. 4. n. 11. et q. 2. later. n. 21. et 1. d. 8. q. 5. et 2. d. 25. et 4. d. 49. q. 8. n. 7. et 5. Metaphys. q. 1. et 2. Physic. q. 9. Vide difficultates quas Mauritius movet contra hanc, num. 17. et earum solutiones, num. 20. In quinta conclusione ostendit e contra, quod non est effectus agentis, non posse causari a fine. Ubi optime explicat quomodo finis causat ut amatus, de quo agit locis jam citatis. Hinc infert primo, operationem ultimam seu ejus objectum, inquantum attingitur, non esse causam finalem effectus, et si contingat esse, id per accidens est. Videtur hic velle ipsum amorem objecti propter se, non esse effectum finalis causae, quatenus ait finem ut amatum, causare, sed intelligi debet, quod stricte loquendo, causalitas finis est circa media tantum, latius tamen sumendo eam, est etiam circa ipsum finem. Infert secundo, quod Aristoteles poneret Intelligentias habere causam efficientem, si assignaret eis finalem. Quid autem de eis senserit, an a Deo efficiantur, esto necessario, tractat Doctor 1. dist. 8. quaest. 5. contra Henricum. g. contra istam, num. 6 et seq. Infert tertio, quod non poneret Aristoteles Intelligentias a Deo causari in tempore. Quarto, quod finis non est causa finalis efficientis. Vide difficultates circa hanc, infra num. 17. motas, et num. 21. solutas.

Quod non est finitum, non est effectum. Probatur primo sic: quia quod non est ab aliqua causa efficiente, non est effectum: quod non est ad finem, non est a causa per se efficiente; ergo, etc. Major probatur, quia in nullo gerere, per accidens est primum, quod Aristoteles satis exprimit 2. Physic. text. c. 66. et circiter, ubi casu et fortuna, tanquam causis per accidens, priores ponit necessario naturam et intellectum, tanquam causas per se in illo genere causae: quod autem non est a priori, non est a posteriori, ex tertia jam praemissa. Et loquor de his, quae solum sunt proprie effectibilia. Patet ergo major. Minor sic probatur: agens per se omne, agit propter finem, quia nullum frustra, quod Aristoteles in 2. Phys. text. c. 49. 61. et 75. determinat de natu ra, de qua minus videtur, quod agat propter finem quam ars; ergo tale nihil efficit, nisi propter finem. Probatur conclusio principalis secundo sic: finis est prima causa in causando, et ideo ipsum dicit Avicenna causam causarum: quod etiam probatur ratione, quia enim finis movet metaphorice ut amatus, ideo efficiens efficit formam in materia, non autem movet finis ut amatus, quia aliqua causa causat; est ergo finis prima causa essentialiter in causando. Hoc etiam sic probatur: Aristoteles 5. Metaph. texi. c. 2. finem esse causam ostendit, quia per ipsum respondetur ad quaestionem factam propter quid, quae quaestio quaerit causam; ergo cum per ipsum, scilicet finem detur primum propter quid, ipse erit prima causa. Assumptum probatur: quaesito enim quare efficit, respondetur: quia amat vel intendit finem, non e converso. Ex primitate finis tripliciter jam ostensa, sequitur conclusio principalis, quia cujus causa non est prior, non est posterior, juxta regulam tertiam praemissam,

Quod non est effectum, non est finitum. Probatur sic: quia finis non est causa nisi inquantum ab ipso, tanquam a priore essentialiter dependet esse finiti. Patet, quia quaelibet causa est sic prior inquantum causa: non autem dependet finitum, quantum ad esse a fine ut sic priore, nisi inquantum finis ut amatus, movet efficiens ad dandum sibi esse, ita quod sicut efficiens non daret esse in suo genere, nisi inquantum motus a fine suo modo, ita finis non daret esse finito, nisi mediante efficiente amante finem, et dante esse (inito in sua causalitate. Nihil igitur causat finis, nisi quod efficitur ab efficiente amante finem. Hic sequitur corollarium non tacendum,

scilicet quod imaginatio falsa est de fine, dicentium quod illud est causa finalis entis finiti vel effecti, quod est operatio ultima vel objectum, quod per istam operationem attingitur. Si intelligitur quod tale inquantum tale, scilicet inquantum attingitur, est causa finalis, falsum est, quia illud consequitur esse effecti, vel finiti: nec esse finiti dependet essentialiter ab illo inquantum tale, sed praecise illud propter quod amatum ab efficiente, efficiens facit aliquid esse, quod ordinatur ad amatum, illud inquantum amatum, est causa finalis finiti. Quandoque tamen objectum operationis ultimae est tale amatum, ratione cujus est finalis causa, non quia terminus operationis talis naturae, sed quia amatum a causante illam naturam: tamen operatio alicujus ultima, vel quod per ipsam attingitur, quandoque dicitur finis, quia ultimum, et aliquo modo optimum, et ita habet aliquas conditiones finis. Non ergo Aristoteles poneret Intelligentias proprie habere causam finalem et non efficientem, sed vel tantum finem, extendendo finem ad objectum operationis optimae: vel si proprie daret et efficiens, non quidem per motum, nec per mutationem, quia causae quatuor pertinent ad considerationem Metaphysici, et sic abstrahunt a seipsis, ut pertinent ad considerationem Physici. Nec poneret primum dare eis esse post non esse, si poneret eas sempiternas et necessarias, saltem post duratione, sed post ordine naturae tantum, sicut exponit Avicenna rationem creationis 6. Metaph. cap. 2. Utrum autem causato repugnet necessitas, an non, propositum non infringit: si posset aliquod efficiens simpliciter necessario causare, et finis aliquis necessario finiret, et non e converso, saltem quodlibet causatum non tantum est possibile, ut opponitur impossibili, sed etiam ut opponitur necessario ex se: quia est terminus, vel objectum potentiae suae causae, licet non sit possibile contingens, ut opponitur necessario in communi secundum Philosophos, quia talem contingentiam a separatis negarent. Patet aliud corollarium, quod finis non est causa finalis efficientis, sed effectus; unde quod dicitur, quod agens agit propter finem, non est intelligendum, suum, sed sui effectus.