DE PRIMO RERUM OMNIUM PRINCIPIO

 CAPUT I.

 Dicendum igitur primo, quod ordo essentialis videtur primaria sui divisione dividi, sicut aequivocum in aequivocata, scilicet in ordinem eminentiae, e

 Istius secundae divisionis utrumque subdividitur, subdi videndo primo secundum, quia jam praedictis consonat. Nam prius, quod est causatum propinquius

 CAPUT II.

 Positis tribus regulis seu maximis, quae instar primorum principiorum a nemine negari possunt, etsi in margine notentur conclusiones, comparat quatuor

 Probat clare conclusione sexta triplici ratione, quod non habet esse ab agente, non posse esse materiatum: sed e contra stat aliquid effici, quod mate

 Haec ex praemissis quatuor satis, habet tamen probationes speciales. Prima est, quia causalitates causarum extrinsecarum perfectionem dicunt, cui non

 Postquam tractavit de membris quartae divisionis, quae est secunda subdivisio secundae divisionis principalis, positae cap. I. et de primo ejus membro

 Circa primam divisionem ordinis positam cap. I. in eminens et excessum, seu in nobilius et minus nobile secundum essentiam ponit duas alias conclusion

 Probatur, quia finis est melior eo, quod est ad ipsum. Hoc probatur sic: quia finis ut amatum, movet efficiens ad causandum sit igitur finis A, effic

 CAPUT III

 Evidenter ostenso, aliquam naturam esse effectivam, conclus. 1. convincit etiam hac conclus. 2. aliquod effectivum esse simpliciter primum a nullo dep

 Tertia conclusio, quod Simpliciter primum effectivum est incausabile. Quarta, actu existit. Quinta, incausabile ex se est necesse esse. una tantum nat

 Ponit quatuor conclusiones de fine, similes quatuor primis conclusionibus de effectivo. Prima, dari aliquod finitivum, ex prima hujus. Secunda, illud

 Ad duas primas conclusiones ostendendas praemitto unam conclusionem talem:

 CAPUT IV.

 Demonstrat conclusionem primam discursu mirabili, primam naturam esse simplicem, de quo agit 1. distinct. 8. quaest. 1. ubi quaest. 3. docet eam non e

 Ista probatur: Primum est pc se agens, quia omni causa per accidens, prior est aliqua per se, 2. Physicorum, text. com. 66. omne per se agens agit pro

 Primam causam contingenter causare quidquid causat, sive mediate, sive immediate, patet ex tertia probatione pro conclusione quarta. Instat quadruplic

 Sexta conclusio: Amare primi entis non esse aliud ab ipso, quia primum efficiens amare primum finem, est incausabile, et hoc est tantum unum. Hinc inf

 Conclus. 8. Intellectus Dei intelligit distincte omne intelligibile, et alia a se prius naturaliter, quam sint. Ratio primae partis, quia id est perfe

 Concludit devote et ingeniose infinitatem naturae primae. Primo ex infinita intellectione intellectus ejus, quia plura intelligere arguit majorem perf

 Tertio probat infinitatem ex identitate intellectionis cum substantia, quia nulla finita intellectio sic identificatur. Hanc rationem non habet i. d.

 Septimo probat infinitatem primi entis ex ejus efficientia, quia secundum Aristotelem moret motu infinito. Circa quod recitat et refutat aliorum expos

 Secundum ultimam viam efficientiae, alii ponunt primum ens infinitum, quia creat, rejicitur, et ostendit inter esse et non esse, tantam esse distantia

 SCHOLIUM X.

 SCHOLIUM XI.

 SCHOLIUM XII.

Scholium.

Dividit ordinem essentialem, in ordinem eminentiae et dependentiae, optime explicans utriusque ordinis extrema seu membra. Ille est inter nobilius, et minus nobile secundum essentiam; hic, inter causam, et effectum seu causatum.

Dicendum igitur primo, quod ordo essentialis videtur primaria sui divisione dividi, sicut aequivocum in aequivocata, scilicet in ordinem eminentiae, et in ordinem dependentiae. Primo modo prim dicitur eminens, et posterius excessum. Et ut breviter dicatur, quidquid est nobilius et perfectius secundum essentiam, est sic prius. Hoc modo prioritatis probat Aristoteles 9. Metaphys. text. comment. 15. actum esse priorem potentia, ubi illud prius vocat secundum substantiam et speciem: Quaecumque, inquit, generatione sunt posteriora, illa specie et substantia sunt priora. Secundo modo prius dicitur, a quo aliquid dependet: et posterius, quod dependet ab illo. Hujus prioris hanc intelligo rationem, quam etiam Aristoteles 5. Metaphys. text. comment. 16. testi monio Platonis ostendit. Prius secundum naturam et essentiam est illud, quod contingit esse sine posteriore, non e converso. Quod ita intelligo, quod licet ad prius necessario esset posterius, et ideo sine ipso esse non possit, hoc tamen non est, quia ad esse suum egeat posteriori; sed e converso, quia si ponatur non esse posterius, non minus prius erit sine in lusione contradictionis; non sic e converso, quia posterius eget priori, quam indigentiam possumus dependentiam appellare, ut dicamus, omne posterius essentialiter a priori necessario dependere, non c converso, licet quandoque posterius necessario sequatur illud prius. Et quamvis ista possint dici prius et posterius, secundum substantiam et speciem, sicut alia dicta sunt, tamen ad distincte loquendum, dicuntur prius et posterius secundum dependentiam, ordine secundum eminentiam indiviso manente, subdividendo ordinem dependentiae: quia dependens, aut est causatum, et illud a quo dependet, est causa ejusdem: aut dependens est causatum remotius alicujus causae, et illud a quo dependet causatum propinquius ejusdem causae. Ratio primi membri hujus divisionis secundae satis nota est,

et quod illud continetur sub diviso: patet enim quid causa, quid causatum, et quod causatum essentialiter dependet a causa, et quod causa est a qua essentialiter dependet, secundum rationem suprapositam prioris hic divisi.

Sed secundum membrum hujus secundae divisionis, nec in se patet, nec qualiter sub diviso continetur. Primum declaratur sic: si ejusdem causae sint duo effectus, quorum unus priuset immediatius natus est causari ab illa causa, alius autem non, nisi isto immediatiore jam causato: dico illum alium esse posterius causatum respectu ejusdem causae, et immediatiorem jam causatum, prius causatum, haec est ratio hujus membri. Exhocsecundo, ostendo quod continetur sub diviso, quod scilicet effectusremotior dependet essentialiter a propinquiore: tum, quia non potest esse illo non existente: tum, quia illa causalitas causae respicit illa ordinate; ergo, et e converso illa habent ordinem essentialem inter se, ut comparatur ad tertium quod est causa amborum; ergo inter se absolute: tum tertio, quia causa talis non intelligitur esse ex se, nisi causa propinqua solius effectus proximi, et illo non causato, intelligitur quasi remota causa respectu aliorum, sed illo jam causato, intelligitur ut proxima respectu secundi: a causa autem remota praecise inquantum remota, non est causatum; ergo secundum dependet a causa, quae posuit ipsum propinquius in esse; ergo ab esse propinquiore.