DE PRIMO RERUM OMNIUM PRINCIPIO

 CAPUT I.

 Dicendum igitur primo, quod ordo essentialis videtur primaria sui divisione dividi, sicut aequivocum in aequivocata, scilicet in ordinem eminentiae, e

 Istius secundae divisionis utrumque subdividitur, subdi videndo primo secundum, quia jam praedictis consonat. Nam prius, quod est causatum propinquius

 CAPUT II.

 Positis tribus regulis seu maximis, quae instar primorum principiorum a nemine negari possunt, etsi in margine notentur conclusiones, comparat quatuor

 Probat clare conclusione sexta triplici ratione, quod non habet esse ab agente, non posse esse materiatum: sed e contra stat aliquid effici, quod mate

 Haec ex praemissis quatuor satis, habet tamen probationes speciales. Prima est, quia causalitates causarum extrinsecarum perfectionem dicunt, cui non

 Postquam tractavit de membris quartae divisionis, quae est secunda subdivisio secundae divisionis principalis, positae cap. I. et de primo ejus membro

 Circa primam divisionem ordinis positam cap. I. in eminens et excessum, seu in nobilius et minus nobile secundum essentiam ponit duas alias conclusion

 Probatur, quia finis est melior eo, quod est ad ipsum. Hoc probatur sic: quia finis ut amatum, movet efficiens ad causandum sit igitur finis A, effic

 CAPUT III

 Evidenter ostenso, aliquam naturam esse effectivam, conclus. 1. convincit etiam hac conclus. 2. aliquod effectivum esse simpliciter primum a nullo dep

 Tertia conclusio, quod Simpliciter primum effectivum est incausabile. Quarta, actu existit. Quinta, incausabile ex se est necesse esse. una tantum nat

 Ponit quatuor conclusiones de fine, similes quatuor primis conclusionibus de effectivo. Prima, dari aliquod finitivum, ex prima hujus. Secunda, illud

 Ad duas primas conclusiones ostendendas praemitto unam conclusionem talem:

 CAPUT IV.

 Demonstrat conclusionem primam discursu mirabili, primam naturam esse simplicem, de quo agit 1. distinct. 8. quaest. 1. ubi quaest. 3. docet eam non e

 Ista probatur: Primum est pc se agens, quia omni causa per accidens, prior est aliqua per se, 2. Physicorum, text. com. 66. omne per se agens agit pro

 Primam causam contingenter causare quidquid causat, sive mediate, sive immediate, patet ex tertia probatione pro conclusione quarta. Instat quadruplic

 Sexta conclusio: Amare primi entis non esse aliud ab ipso, quia primum efficiens amare primum finem, est incausabile, et hoc est tantum unum. Hinc inf

 Conclus. 8. Intellectus Dei intelligit distincte omne intelligibile, et alia a se prius naturaliter, quam sint. Ratio primae partis, quia id est perfe

 Concludit devote et ingeniose infinitatem naturae primae. Primo ex infinita intellectione intellectus ejus, quia plura intelligere arguit majorem perf

 Tertio probat infinitatem ex identitate intellectionis cum substantia, quia nulla finita intellectio sic identificatur. Hanc rationem non habet i. d.

 Septimo probat infinitatem primi entis ex ejus efficientia, quia secundum Aristotelem moret motu infinito. Circa quod recitat et refutat aliorum expos

 Secundum ultimam viam efficientiae, alii ponunt primum ens infinitum, quia creat, rejicitur, et ostendit inter esse et non esse, tantam esse distantia

 SCHOLIUM X.

 SCHOLIUM XI.

 SCHOLIUM XII.

Scholium.

Conclusio octava, non causatum a causis extrinsecis, non causari ab intrinsecis, patet ex praemissis, et quia intrinsecae dicunt imperfectionem, extrinsecae non. Item intrinsecae possunt esse effectus extrinsecarum. Conclusione nona explicatur optime ordo causarum in causando, comparando quatuor causas inter se et intrinsecas cum extrinsecis. Quod ait post additionem, nullam causam totalem esse aequalem causato, difficile satis est. De variis cogitabam glossis, sed puto verba illa esse de ipsa additione, quidquid dicat Mauritius hic. Dato etiam quod sint de littera Doctoris, ipse se explicat Theoremate 19. conclus. 5. illud tantum locum habere in efficiente aequivoco et fine extrinseco, quae duae causae semper sunt nobiliores causato, reliquae non ita: unde non est necesse recurrere ad glossas, quibus veritatem illius dicti salvemus.

Quod non est causatum a causis extrinsecis, est causatum ex causis intrinsecis.

Haec ex praemissis quatuor satis, habet tamen probationes speciales. Prima est, quia causalitates causarum extrinsecarum perfectionem dicunt, cui non est annexa necessario imperfectio. Causae intrinsecae ex necessitate habent imperfectionem annexam, ita quod causae extrinsecae sunt priores in causando intrinsecis, sicut perfectum imperfecto. Adjunge secundam quae est haec: Quod non est causatum causae prioris, nec posterioris, sequitur propositum. Secunda ratio est ista, quia causae intrinsecae possunt esse in se causatae respectu extrinsecarum; ergo sunt posterioris in causando respectu earum. Antecedens patet de forma. Patet etiam de materia inquantum pars, sed de ipsa in se, inferius ostendetur. Haec conclusio bene probat sextam.

Quatuor genera causarum in causando idem, essentialiter ordinantur.

Patet ex quinque praemissis, sed ex se. videtur rationabile, quod multa a quibus aliquid dependet essentialiter ordinem habeant, secundum quem scilicet illud ab eis ordinate dependet: nam ex quibus non fit unum, ut ex actu et potentia, si omnino nullam habent unitatem ordinis, non causant aliquid idem essentialiter. Cum igitur quatuor genera causarum non sunt partes alicujus compositi ex ipsis, sicut ex actu vel potentia, si etiam omnino nullam habent unitatem ordinis, inquantum causant, quomodo tunc aliquid idem causarent in causando causatum, quo ordine omnes sunt unum respectu tertii, scilicet in causando, si inter causas sit ordo dependentiae; igitur una causat aliam inquantum causa: non enim potest ibi poni causatum prius; ergo finis causat efficientiam, quae tamen non efficitur propter processum in infinitum: igitur est falsa. Item, si una causa causat causationem alterius,

ut finis ipsius efficientis, et sic ultra, tunc illa vel erit immediate causatum a quatuor causis, et sic causatum a quatuor causis non erit proximum causatum, nisi unius vel duarum, omnino nullam habent unitatem ordinis inquantum causant, quomodo tunc idem aliquid causarent; ergo habent unitatem ordinis, inquantum causant causatum, quo ordine sunt omnes unum respectu tertii, scilicet in causando, sicut multa in universo per ordinem sunt unum in essendo. Et qualis sit ordo istorum generum patet ex dictis de fine et efficiente inter se. Ex secunda probatione quartae, et secunda probatione sextae, et intrinsecarum ad alias, scilicet extrinsecas ex eisdem, et ex octava. Qualis autem sit ordo intrinsecarum inter se, nolo multum prosequi inquirendo, quia parum illis utar in processu: videtur tamen materia prior secundum independentiam . quia concernens et informans, videtur dependere a permanente etinformato, quia formatum praeintelligitur informabile. Et ita exponunt quidam Augustinum Confess. lib. 12. c. 4. et 1. de Gen. ad lit. c. 14. de prioritate materiae respectu formae.

Et si quaeras, quo ordine est prior? Respondeo: sicut causatum propinquius ejusdem causae remotae, propinquius, inquam, necessario, secundum istum ordinem, secundum quem nunc forma causatur de materia prius causata ab ipso, tamen forma est prior secundum eminentiam, quia perfectior, quod tanquam planum acoipit Aristoteles 7. Metaph. text. com. 7. ubi comparat ea, licet ex dictis ejus alibi9. Metaph. texi. com. 13. et inde, de actu et potentia, posset probari. Intellige autem, quod aliud est causas in causando, sive secundum causationes esse essentialiter ordinatas, et aliud est ea quae sunt causae, esse essentialiter ordinata, sicut patet per Avicennam, 6. Metaph. c. 5. Nam primum verum est, et ostensum, alias istae essent falsae: Quia amat finem, ideo efficit effectum: et quia efficit, ideo forma informat, et materia materiat, quae tamen communiter admittuntur. Secundum autem falsum est: nam illud quod est finis, non est causa ejus, quod est efficiens, nec quandoque e converso. Communiter autem illud quod est efficiens, non est causa ejus quod est materia, quia eam supponit. Causationem autem unius causae esse essentialiter ordinatam ad aliam, est ipsam non esse causam ejusdem, nisi virtute alterius, suo modo causantis: quod quidem causare in virtute nullam dependentiam ponit in ipso, quod est causa posterior; nec aliquid absolutum a priori receptum in ipso, sed tantum aliquid ab eis esse ordinate, prius ab uno quam ab alio, et unum prius causatum alterius quam causatum amborum, sicut alibi de causis essentialiter ordinatis diffusius explicavi.

S ed ulterius intellige, quod inter causas inquantum causae, non est ordo dependentiae, quia, ut habetur in primo cap. et probatur hic 12. conclusione, talis non est nisi causali ad causam, vel causati remotioris alicujus causae, ad causatum propinquius eidem causae, neuter est

hic. Non secundus, patet, saltem comparando efficiens ad finem, qui est prima causa. Non autem primus; probatio vel causatio dicit tantum relationem in effectu, vel in causa: relatio non est causa relationis primo, hic autem si causatio unius esset causa causationis alterius, hoc esset primo, quia prius naturaliter quam esset causa causali omnium causarum. Tunc etiam nulla extrinseca esset immediata causa causali communis, sed tantum causationis alterius causae. Tunc tertio, non omne finitum esset effectum, contra quintam hujus. Causatio quippe efficientis, per te est finita, quia causata a fine causante, non tamen est effecta. Item, probatur in communi, quod inter causationes causarum non est dependentia, quia tunc sine contradictione posset esse causatio prior sine posteriore; ergo et correlativum sine correlativo absque contradictione, quod est falsum: tum, quia omnes relationes causati sunt identice idem absoluto; ergo contradictio est, unam esse sine alia: tum, quia aliquid posset esse in re sine contradictione ens ad finem et non effectum, quod est contra quintam. Similiter est contradictio, quod aliquid sit materiatum et non formatum, vel e contra, patet ex septima. Similiter effectum quatuor causarum, quod scilicet est ab efficiente per mutationem, contradictio est sic effici, et non esse formatum vel materiatum. Est igitur inter causationes causarum ordo eminentiae, quia una est perfectior alia, hoc satis patet. Nec ideo dicitur, quia haec causat ideo illa, quia sit ibi ordo dependentiae, sed quia ordo eminentiae, vel magis quia aliquid est causatum unius causae, quod non est alterius, sed respectu causati communis, non est ratio. Item, si inter causas sit ordo dependentiae; ergo una causat aliam inquantum causa: non enim potest

ibi poni causatum prius; ergo finis causat efficientem, quae tamen non efficitur propter processum infinitum; ergo quinta falsa. Item, si una causa causat causationem, ut finis, ipsius efficientis, et sic ultra, tunc nihil erit immediate causatum a quatuor causis, et sic causatum a quatuor non est proximum causatum nisi unius, vel duorum.

Nulla causa est aequalis causato, intelligo de totali in quocumque genere. Probatur, quia inter aequalia non est dependentia essentialis; patet inductive, intrinsecae sunt minus nobiles, extrinsecae perfectiores.