DE PRIMO RERUM OMNIUM PRINCIPIO

 CAPUT I.

 Dicendum igitur primo, quod ordo essentialis videtur primaria sui divisione dividi, sicut aequivocum in aequivocata, scilicet in ordinem eminentiae, e

 Istius secundae divisionis utrumque subdividitur, subdi videndo primo secundum, quia jam praedictis consonat. Nam prius, quod est causatum propinquius

 CAPUT II.

 Positis tribus regulis seu maximis, quae instar primorum principiorum a nemine negari possunt, etsi in margine notentur conclusiones, comparat quatuor

 Probat clare conclusione sexta triplici ratione, quod non habet esse ab agente, non posse esse materiatum: sed e contra stat aliquid effici, quod mate

 Haec ex praemissis quatuor satis, habet tamen probationes speciales. Prima est, quia causalitates causarum extrinsecarum perfectionem dicunt, cui non

 Postquam tractavit de membris quartae divisionis, quae est secunda subdivisio secundae divisionis principalis, positae cap. I. et de primo ejus membro

 Circa primam divisionem ordinis positam cap. I. in eminens et excessum, seu in nobilius et minus nobile secundum essentiam ponit duas alias conclusion

 Probatur, quia finis est melior eo, quod est ad ipsum. Hoc probatur sic: quia finis ut amatum, movet efficiens ad causandum sit igitur finis A, effic

 CAPUT III

 Evidenter ostenso, aliquam naturam esse effectivam, conclus. 1. convincit etiam hac conclus. 2. aliquod effectivum esse simpliciter primum a nullo dep

 Tertia conclusio, quod Simpliciter primum effectivum est incausabile. Quarta, actu existit. Quinta, incausabile ex se est necesse esse. una tantum nat

 Ponit quatuor conclusiones de fine, similes quatuor primis conclusionibus de effectivo. Prima, dari aliquod finitivum, ex prima hujus. Secunda, illud

 Ad duas primas conclusiones ostendendas praemitto unam conclusionem talem:

 CAPUT IV.

 Demonstrat conclusionem primam discursu mirabili, primam naturam esse simplicem, de quo agit 1. distinct. 8. quaest. 1. ubi quaest. 3. docet eam non e

 Ista probatur: Primum est pc se agens, quia omni causa per accidens, prior est aliqua per se, 2. Physicorum, text. com. 66. omne per se agens agit pro

 Primam causam contingenter causare quidquid causat, sive mediate, sive immediate, patet ex tertia probatione pro conclusione quarta. Instat quadruplic

 Sexta conclusio: Amare primi entis non esse aliud ab ipso, quia primum efficiens amare primum finem, est incausabile, et hoc est tantum unum. Hinc inf

 Conclus. 8. Intellectus Dei intelligit distincte omne intelligibile, et alia a se prius naturaliter, quam sint. Ratio primae partis, quia id est perfe

 Concludit devote et ingeniose infinitatem naturae primae. Primo ex infinita intellectione intellectus ejus, quia plura intelligere arguit majorem perf

 Tertio probat infinitatem ex identitate intellectionis cum substantia, quia nulla finita intellectio sic identificatur. Hanc rationem non habet i. d.

 Septimo probat infinitatem primi entis ex ejus efficientia, quia secundum Aristotelem moret motu infinito. Circa quod recitat et refutat aliorum expos

 Secundum ultimam viam efficientiae, alii ponunt primum ens infinitum, quia creat, rejicitur, et ostendit inter esse et non esse, tantam esse distantia

 SCHOLIUM X.

 SCHOLIUM XI.

 SCHOLIUM XII.

SCHOLIUM XI.

Recolligendo dicta in hoc tractatu, mirabilem facit contemplativum discursum, divinas percurrens perfectiones, illuminans quidem intellectum, sed magis accendens affectum. Mente certe in Deum elevatus, vel solita extasi raptus, altissimam hanc contemplationem super creata omnia, longe exaltatam, perfectiones magni numinis minutim et exacte perscrutantem, efformasse videtur. Nectar est suavissimum, crinisque dulcissimus, quibus anima devota, sed Theologica, pascatur, delectetur et inebrietur. Ferventissima oratio est, miris modis mentem incitans, ut relictis terrenis, in Deum suum, celeri volatu ascendat. Utinam quotidie Fratres Theologi eam recitassent: sentirent proculdubio scintillis divini amoris suas accendi mentes, doctique evaderent doctrice gratia, non scientia inflante, sed magis aedificante charitate.

Domine Deus noster plarimas perfectiones a Philosophis de te notas, possunt Catholici utique concludere ex praedictis. Tu primum efficiens. Tu ultimus finis. Tu supremus in perfectione et cuncta transcendens. Tu penitus incausatus, ideo ingenerabilis et incorruptibilis, imo omnino impossibile non esse, quia ex te necesse esse; ideoque aeternus, quia interminabilitatem durationis simul habens sine potentia ad successionem; quia nulla successio potest esse, nisi vel in continue causato, vel saltem in essendo ab alio dependente, quae dependentia longe est a necessario ex se, in essendo. Tu vivus vitanobilissima, quia intelligens et volens. Tu beatus, imo essentialiter beatitudo, quia tu es comprehensio tui ipsius. Tu visio tui clara, dilectio jucundissima: et licet in te solo beatus, et tibi summe sine aliis sufficias, tu tamen omne intelligibile simul actu intelligis. Tu omnecausabile contingenter, et libere simul potes velle, et volendo causare; verissime ergo es infinitae potentiae. Tu incomprehensibilis, infinitus; nam nihil omne sciens, est finitum; nihil potentiae infinitae est finitum: nihil est supremum in entibus, nec finis ultimus est finitum; nec per se existens simplex penitus, est finitum. Tu es infinitae et summae simplicitatis, nullas partes habens re distinctas; nullas realitates in essentia tua habens realiter, non easdem. In te nulla quantitas, nullum accidens, potest inveniri, et ideo es secundum actum non mutabilis, sicut te in essentia tua immutabilem esse superius jam expressi. Tu solus simpliciter es perfectus: non perfectus Angelus, aut corpus, sed perfectum ens, cuinihil deest entis pos sibilis alicui inesse. Non potest omnis entitas alicui formaliter inesse: sed potest in aliquo formaliter, vel eminenter haberi; quomodo tu Deus habes, quiessupremum entium, imo solus in entibus, infinitus. Tu bonus sine termino, bonitatis tuae radios liberalissime communicans ad quem amabilissimum singula suo modo concurrunt, ut ad ultimum suum finem. Tu es inlligetibilis sub perfectissima ratione intelligibili. Tu es tuo intellectui praesens. Tu solus es veritas prima, quippe quod non est quod apparet, falsum est; ergo est aliud sibi ratio apparendi, quia si sola ejus natura esset sibi ratio apparendi, appareret esse quod est. Tibi nihil est ratio apparendi, quia omnia apparent in tua essentia, tibi primitus apparente, ac per hoc nihil tibi posterius est ratio apparendi.

In illa, inquam, essentia omne intelligibile sub perfectissima ratione intelligibilis, est intellectui tuo praesens. Tu es igitur intelligibilis, praeclarissima veritas, et veritas infallibilis, et veritatem omnium intelligibilium certissime comprehendens. Non enim alia, quae in te apparent, ideo tibi apparent ut te fallant, quia in te apparent; quia haec ratio apparendi non prohibet propriam rationem ostensi per ipsam tuo intellectui apparere. Sicut noster visus fallitur, quando extranei apparentia prohibet illud quod est apparere, non est ita in tuo intellectu, imo tua essentia apparente, quodlibet in te relucens ex ejus perfectissima claritate secundum propriam rationem apparet. De veritate tua et ideis in te, non est opus amplius pertractandi propter propositum meum exequendum. Multa de ideis dicuntur quibus tamen nunquam dictis, imo nec nominatis ideis, non minus de tua perfectione sciretur. Hoc constat, quia tua essentia est perfecta ratio cognoscendi quodcumque cognoscibile, sub quacumque ratione cognoscibili. Appellet ideam, qui vult; hic non intendo circa Graecum illud et

Platonicum vocabulum immorari. Praeter praedicta de te, a Philosophis probata, saepe Catholici te laudant omnipotentem, immensum, ubique praesentem, verum, justum etmisericordem, cunctis creaturis, et specialiter intelligibilibus provigentem, quae ad tractatum alium proximum differentur. Inhocquippe tractatu tentavi, quomodo Physiea, de te dicta, ratione naturali aliqualiter concluderentur, In sequenti, scilicet in Theorematibus ponentur credibilia, quibus, vel ad quorum assensum, ratio captivatur, quae tameneo sunt Catholicis certiora quo non intellectui nostro caecutienti, et in pluribus vacillanti, sed tuae solidissimae veritati firmiter innituntur unum tamen est, quod hic pono, et in quo hoc opusculum consummabo.