DE PRIMO RERUM OMNIUM PRINCIPIO

 CAPUT I.

 Dicendum igitur primo, quod ordo essentialis videtur primaria sui divisione dividi, sicut aequivocum in aequivocata, scilicet in ordinem eminentiae, e

 Istius secundae divisionis utrumque subdividitur, subdi videndo primo secundum, quia jam praedictis consonat. Nam prius, quod est causatum propinquius

 CAPUT II.

 Positis tribus regulis seu maximis, quae instar primorum principiorum a nemine negari possunt, etsi in margine notentur conclusiones, comparat quatuor

 Probat clare conclusione sexta triplici ratione, quod non habet esse ab agente, non posse esse materiatum: sed e contra stat aliquid effici, quod mate

 Haec ex praemissis quatuor satis, habet tamen probationes speciales. Prima est, quia causalitates causarum extrinsecarum perfectionem dicunt, cui non

 Postquam tractavit de membris quartae divisionis, quae est secunda subdivisio secundae divisionis principalis, positae cap. I. et de primo ejus membro

 Circa primam divisionem ordinis positam cap. I. in eminens et excessum, seu in nobilius et minus nobile secundum essentiam ponit duas alias conclusion

 Probatur, quia finis est melior eo, quod est ad ipsum. Hoc probatur sic: quia finis ut amatum, movet efficiens ad causandum sit igitur finis A, effic

 CAPUT III

 Evidenter ostenso, aliquam naturam esse effectivam, conclus. 1. convincit etiam hac conclus. 2. aliquod effectivum esse simpliciter primum a nullo dep

 Tertia conclusio, quod Simpliciter primum effectivum est incausabile. Quarta, actu existit. Quinta, incausabile ex se est necesse esse. una tantum nat

 Ponit quatuor conclusiones de fine, similes quatuor primis conclusionibus de effectivo. Prima, dari aliquod finitivum, ex prima hujus. Secunda, illud

 Ad duas primas conclusiones ostendendas praemitto unam conclusionem talem:

 CAPUT IV.

 Demonstrat conclusionem primam discursu mirabili, primam naturam esse simplicem, de quo agit 1. distinct. 8. quaest. 1. ubi quaest. 3. docet eam non e

 Ista probatur: Primum est pc se agens, quia omni causa per accidens, prior est aliqua per se, 2. Physicorum, text. com. 66. omne per se agens agit pro

 Primam causam contingenter causare quidquid causat, sive mediate, sive immediate, patet ex tertia probatione pro conclusione quarta. Instat quadruplic

 Sexta conclusio: Amare primi entis non esse aliud ab ipso, quia primum efficiens amare primum finem, est incausabile, et hoc est tantum unum. Hinc inf

 Conclus. 8. Intellectus Dei intelligit distincte omne intelligibile, et alia a se prius naturaliter, quam sint. Ratio primae partis, quia id est perfe

 Concludit devote et ingeniose infinitatem naturae primae. Primo ex infinita intellectione intellectus ejus, quia plura intelligere arguit majorem perf

 Tertio probat infinitatem ex identitate intellectionis cum substantia, quia nulla finita intellectio sic identificatur. Hanc rationem non habet i. d.

 Septimo probat infinitatem primi entis ex ejus efficientia, quia secundum Aristotelem moret motu infinito. Circa quod recitat et refutat aliorum expos

 Secundum ultimam viam efficientiae, alii ponunt primum ens infinitum, quia creat, rejicitur, et ostendit inter esse et non esse, tantam esse distantia

 SCHOLIUM X.

 SCHOLIUM XI.

 SCHOLIUM XII.

Scholium.

Postquam tractavit de membris quartae divisionis, quae est secunda subdivisio secundae divisionis principalis, positae cap. I. et de primo ejus membro, scilicet de causa, in sua genera, divisa; pertranseundo tertiam divi jionem ibi positam de primo, et secundo causato, de quibus constat, quod evacuant divisum, ponit duas conclusiones claras de secunda divisione. Prima est, Non omne causatum prius, est causa posterioris. Secunda, Nihil essentialiter dependet, nisi a causa, vel causato priori: evidenter probat utramque.

Expedito de comparatione membrorum quartae divisionis, de tertia breviter transeundo, quia planum est ejus dividentia repugnare, et divisum evacuare.

Quia si duo comparantur ad eamdem causam, aut ergo proximam, aut remotam.

De secunda divisione duas conclusiones proponam. Prima est de distinctione membrorum.

Non omne causatum causae propinquius, est causa causati remotioris ab eadem causa.

Ergo est aliquod causatum prius,

quod non est causa. Antecedens hujus probatur exemplo et ratione. Exemplum ponitur tale: quantitas enim est propinquius causata qualitate, non tamen est ejus causa. Patet discurrendo per causas. Probatur etiam ratione, quia secunda conclusio est de sufficientia divisionis.

Nihil dependet essentialiter, nisi a causa vel causato propinquiori alicui causae.

Probatur: quia si dependeret ab aliquo alio, sit illud A et dependens B. A non existente, B non erit: sed A non existente, omnes causae per se ipsius B possunt concurrere, et etiam omnia causata istis causis propinquiora quam B, possunt esse jam causata, quia A nullum istorum est, per te; ergo omnibus causis per se concurrentibus, et omnibus causatis propinquioribus ipso B, jam positis, B non erit; ergo omnes istae causae per se non sunt sufficientes causae, etiam propinquioribus causatis jam positis. Consequentia patet, quia causae sufficientes jam causatis propinquioribus positis, possunt causare remotius causatum. Sed si dicas, quod argumentum non concludit, quin possint: sed concludit, quod non causant. Hoc nihil est, nam A non potente esse, per te, B non potest esse: sed omnibus praedictis ex parte causarum omnium, et causatorum priorum positis, A non potest esse per illa, quia non est aliquod istorum, nec causabile ab eis; ergo B non potest esse per illa: nam per nihil potest esse aliquid, per quod non potest illud esse, sine quo impossibile est illud esse. Si dicas, compositum potest esse per agens naturale: non tamen materia potest esse per ipsum, sine qua impossibile est compositum esse. Instantia nihil valet, quia agens naturale non est tota causa compositi, a quo, circumscripto scilicet omni alio, po. test esse compositum. De tali loquor, quia si omnes causas in omni genere causae ordinatas ad B conjungas, et effectus propinquiores ipso B sint producti, per omnes istas A non potest esse, quia non est causa, nec causatum de numero istorum, et sine A, B non potest esse: ergo per omnes istas simul junctas, B non potest esse; ergo omnes istae simul junctae non sunt totaliter causa ipsius B, quod est oppositum positi. De prima divisione similes duas conclusiones propono. Prima patet de distinctione membrorum, et est: